PL 211, col. 811
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
unius praemissarum. Potest tamen sic instari: Hominem
album quem videbit Socrates, videbit Plato,
et econtra: ergo vel hominem album non videbit
Socrates, vel hominem album videbit Plato. Sicut
potentia generandi est in Patre vel Filio, potentia
generandi non est in Patre et in Filio: fallacia in
praemissis. Socrates vel Plato videbit hominem
album, non Socrates et Plato videbit hominem
album: ergo non quaecunque videbit Socrates, videbit
Plato: vel in ducere uxorem habebit instantiam.
Item, potentia generandi vel nascendi est in
Patre, nulla potentia generandi quae non sit nascendi,
et econtra: ergo potentia nascendi est in
Patre, vel potentia generandi non est in eo: fallacia
in praemissis. Uxorem vult ducere iste, et ille nihil,
vult iste quod non ille: ergo uxorem vult ducere,
vel non ille. Item, haec potentia generandi est in
Filio: ergo potentia generandi est in Filio. Illud
solvitur propter interpretationem.
Nondum enim plane discussum est, an ad divinam
essentiam congrue fiat demonstratio, ut dicatur potentia
haec est essentia. Item, potentia est potentia
Patris et Filii: ergo est potentia Filii: ergo potentia
generandi est in Filio: fallacia ultimi. Potentia peccandi
erit potentia istius, quia jam confirmabitur:
ergo potentia peccandi erit in isto. Item, aliqua
potentia est in Filio: ergo potentia generandi vel
alia; sed probatur quod non. Alia nulla potentia generandi
est in Filio quae non sit potentia generandi:
ergo nec alia potentia est in Filio quam potentia
generandi; nec aliqua potentia est in Filio, quae non
sit potentia generandi: fallacia primi argumenti.
Pater aliquo est Pater: ergo essentia, vel alio; vel
Pater aliquo est Deus: ergo paternitate vel alio. Item,
Pater potentia generandi potest generare: ergo possibile
est Patrem potentia generare: ergo possibile
potest poni. Ponatur illud: ergo Pater potentia generandi
generat. Sed idem est potentia generandi et
essentia Dei: ergo Pater essentia sua generat Filium:
fallacia primi. Socrates potentia sua potest
currere: ergo possibile est Socratem potentia sua
currere.
Et nota quia cum sint haec duo verba, Pater potest
generare, utrumque potest determinatione recipere
ablativum; sed hoc verbum potest, quia essentiale
est, ablativum essentialiter recipit, et qui non
relatione designet. Econtrario, quia hoc verbum generare
notionem 16 notat, ablativum relationis recipit
non essentiae. Unde congrue dicitur, Pater
potentia sua potest generatione generare. Sed non
fit permutatio, sicut dicitur Socrates voluntate sua
vult pedibus currere, vel, Socrates hodie est, moriturus
cras. Item, potentia generandi est in aliquo,
illud est Deus: ergo aliquid quod est Deus, potest
generare. Si dicat quod potentia generandi in nullo
est: ergo potentia generandi nil est potens, et tamen
potentia generandi Pater est potens: ergo Deus: