PL 211, col. 812

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

ergo aliquid. Imo, si secundum essentiam hoc dicitur
de Deo, quaelibet persona est aliquod potens generare,
et illae tres personae sunt unum potens generare,
sicut docuit jampridem dicta regula, et quod divina
essentia potest generare; sed si memoriter tenemus
praedicta, iste terminus, potens generare, non tantum
essentiam, sed etiam relationem notat, unde
non est dicendum propter relationem quae non dicitur
de essentia, Pater est aliquod potens generare,
sed aliquis potens generare. Illa tamen potentia aliquid
est potens, quia Deus et divina essentia, illa potentia
potest quidquid potest, non tamen ideo generare,
quia hoc non est posse quid, ut supradictum est.
Item, aliud est gignere, aliud gigni: ergo aliud est
posse gignere, et aliud posse gigni: fallacia. Aliud

est bonum quam malum: ergo alia est scientia boni
quam mali, non; quia contrariorum est eadem disciplina.
Et nota conclusionem ideo esse falsam, quia
sensus est: Alia est potentia qua Pater potens gignere,
alia qua Filius potest gigni, quod supra negatum
est.
CAPUT VIII. Quaestio quare Deus omnipotens dicatur, et de annexis huic quaestioni.
Solet quaeri quare Deus dicatur omnipotens.
An quia omnia potest, an quia omnia potest quae
vult. Quod enim Deus omnia possit, dicit Augustinus:
« Deus omnia potest sed non facit nisi quod
convenit voluntati ejus et justitiae. » Cum tamen Deus
non possit peccare, non possit falli, non possit miser

fieri, non videtur omnipotens. Ad quod dicendum
quia posse hoc, non est aliqua posse, imo est naturalis
impotentia, non naturalis potentia; et si haec
posset Deus, non omnipotens tunc diceretur, quia
nulla potentia est per quam aliquid de facili agimus,
et nihil de facili patimur, et nil de facili agimus.
Unde posse peccare non est naturalis potentiae, imo
naturalis impotentiae, quod sic docet Aug.:
Magna Dei potentia est non posse peccare, nec ideo
minus potens putandus est, quia peccare non potest,
cum omnipotens nullatenus sit qui hoc non potest.
Item, Deus non potest ambulare, comedere et hujusmodi,
posse ambulare est posse quid: ergo aliquid
est quod Deus non potest.
Item notandum est quod haec omnia subjecta sunt
divinae potentiae, quia quod aliquis ambulat, loquitur
et hujusmodi, hoc facit potentia Dei auctore, non
tamen Deus in sua essentia hoc potest agere, quia
non habet instrumenta, quibus in sua essentia tales
actiones exerceat. Cum autem dicitur, Deus non
potest ambulare, vel bibere, aut loqui, non removetur
aliquid a potentia Dei, sed tantum modus
qui pertinet ad defectum et infirmitatem hominum,
vel eorum quibus hoc convenit; quia, licet hoc non
faciat in se, facit in aliis, sicut cum dicitur, Deus
non est in caputio, vel in bursa istius. Non ideo
minus verum est, Deus est in omni loco essentialiter,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.