PL 211, col. 813

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

quia modus existendi ibi tantum removetur,
scilicet quod non ita includitur loco sicut creatura.
Dicunt ergo Deum dici omnipotentem, non quia omnia
possit, sed quia potest quidquid vult, ut tradit
Augustinus: « Omnipotens dicitur Deus, non
quia omnia possit, sed quia potest efficere quidquid
vult, ita ut nullus ejus voluntati possit resistere, quae
ipse est. » Quod ut manifestius fiat.
Nota quod duo attenduntur in 17 Dei potentia,
quorum unum est quod ipse potest facere quidquid
vult, alterum quod nihil omnino patitur. Ex
quibus duobus conficitur tertium, scilicet ipsum
posse facere quae posse est potentia. Ea vero quae
posse est potentiae, sunt quibus Dei majestas non
laeditur; quod dicitur propter peccata, nec ejus excellentia

minuitur quod dicitur propter defectus.
Dicitur ergo Deus omnipotens, quia potest omnia
quae posse est potentiae; sed quod Deus in sua essentia
posset loqui, comedere, et hujusmodi non
est potentiae, quia quasi defectus videntur in Deo,
si his egeret, et instrumenta quibus exerceret, haberet
in quo ejus excellentia minueretur. In praedicta
igitur auctoritate Augustini tam large
accipitur hoc nomen omnia, ut comprehendat et
defectus, et peccata, ubi dicitur Deus posse quidquid
vult, cum tamen possit etiam facere quod non vult.
Sed ideo istud appositum est, quia fuerunt haeretici
qui dicerent Deum aliquid velle quod non potest,
vel ut ostendat Deum nil facere, quod non

velit quando illud facit, vel ut assignetur differentia
voluntatis Dei ad voluntates hominum, qui plura
volunt quam possint. Deus autem plura potest
quam velit, nec ideo Deus omnipotens dicitur quia
potest omnia quae vult se facere, vel se posse, vel
velle. Nam propter eamdem causam, diceretur Petrus
omnipotens, quia omnia potest facere quae se
vult facere, vel se posse aut velle, alioquin non esset
beatus, sed quia Deus omnia potest facere quae
vult fieri, quod non convenit Petro, qui vult praedestinatos
salvare, nec eos salvare potest.
Non tamen sub silentio praetereundum quod quidam
dicunt Deum nihil posse facere nisi quod
facit, Dei potentiam arctantes, et ita conantur
astruere: Deus nihil potest facere nisi quod bonum

est, et nihil bonum est fieri ab eo quod ipse non
faciat: ergo Deus nihil potest facere nisi quod facit.
Item justitia Dei exigit ipsum facere quod facit,
et id non facere quod non facit; et Deus
non potest aliquid facere contra justitiam suam;
ergo Deus non potest facere quod non facit,
et ita non potest facere nisi id quod facit.
Item Deus non potest facere quod justitia ejus exigit:
sed justitia ejus non exigit, nisi id quod ipse
facit: ergo non potest facere nisi id quod facit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.