PL 211, col. 814
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
Quod enim haec sit vera justitia ejus non exigit ut
faciat nisi quod facit, patet per contradictoriam
quae est falsa. Justitia ejus exigit ipsum facere quod
non facit. Item, Deus non potest facere, nisi id
quod debet facere. Sed ipse nihil facere debet nisi
id quod ipse facit. Item, Deus aut debet dimittere,
aut non debet dimittere id quod dimittit. Si dicas
quod debet: ergo non debet facere quod dimittit.
At non potest facere quod non debet; igitur non
potest facere quod dimittit. De reliqua constat
quod sit falsa, scilicet Deus non debet dimittere
quod dimittit.
Ad haec omnia una est et fere communis locutio,
adhibita prius hac distinctione, quod Deus alia ratione
dicitur bonus, et alia ratione homo. Homo
enim dicitur bonus propter opera bona quae facit,
quae informata sunt charitate. Deus autem non dicitur
bonus propter opera bona. Imo opera ejus dicuntur
bona, eo quod ipse qui vere est bonus ea
facit; si enim ipse quae sunt mala faceret, vel quae
si fierent ab hominibus essent mala, tamen non
diceretur mala opera facere. Imo ea quae sunt bona
quae tunc dicerentur propter auctorem bonum, scilicet
Deum. Cum ergo dicitur, Deus non potest facere,
nisi quod bonum est ab eo fieri, si sic intelligas
per compositionem. Id non potest facere nisi id
quod bonum esset. Si ab eo fieret, verum est;
si vero per divisionem ita, Deus non potest facere,
nisi quod bonum est, id est nil potest facere quod
non sit bonum modo, falsum est. Imo potest facere
quod malum est modo, et quod malum esset si ab
alio fieret; ipse tamen si faceret, bonum opus faceret.
Ita est ista determinanda, Deus non potest
facere nisi quod ejus justitia exigit eum facere. Similiter,
cum dicitur, Deus non potest facere nisi 18
quod debet, id est nisi quod conveniret, si illud
faceret. Verum dicis.
Nota tamen hoc verbum debet improprie de Deo
dici, et verbum venenosum esse. Deus enim
non est nobis debitor, nisi forte ex promisso, nos
tamen debitores sumus ex commisso.
Item, quaedam ratio in Deo est aeterna, quae est
etiam Deus per quam facit Deus id quod facit, et
dimittit id quod dimittit. Ergo, ea manente, non
potest facere quod dimittit, vel dimittere quod facit,
quin agat contra illam rationem. Contra illam
non potest agere, quia ita contra se ageret: ergo
non potest vel facere quod dimittit, vel dimittere
quod facit. Verum est quidem quod si ratio illa
temporalis esset, non aeterna, posset dimittere quod
facit, non agendo contra illam rationem. Nam, cum
prius esset ratio aliquid fieri, et nunc illud omitteretur
quod prius fuisset ratio, modo non esset ratio
ipsius vel ipsius res. Sic, cum iste praedestinatus