PL 211, col. 815
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
sit, et si ponatur quod sit damnandus, quod
possibile est; ita qui praedestinatus dicebatur, non
est praedestinatus, nec unquam fuit, verum quod
esset praedestinatus. Cum ergo illa ratio sit aeterna,
non videtur quomodo, illa manente, potest facere
Deus quod dimittit. Ad quod dicendum quod Deus,
manente illa causa aeterna, quia omnia facit quae
facit, id est seipso potest facere quae non facit, et
contrario; non tamen ideo potest agere contra illam
causam, quia illa ratio, cum sit modo
causa alicujus rei, potest non esse causa ejusdem,
non potest tamen desinere esse causa illius. Sicut
videtur in praedestinatione, Deus ab aeterno praedestinavit
Jacob, et potuit illum damnare. Nec tamen
ideo ageret contra praedestinationem; quia, si
damnaret, tunc vere diceretur, nunquam fuit praedestinatus.
Potuit enim non fuisse praedestinatus,
sicut potuit non esse salvandus.
Item ad id indirecte hoc modo, Deus potest
aliquid facere quod non facit, nec fecit, nec faciet:
ergo potest aliquid facere quod non fuit. Sciturus
ergo potest aliquid facere quod non praesciturus:
ergo potest aliquid facere sine praescientia. Fallacia
ultimi. Nam praemissa sunt vera, et est transitus a
divisione ad compositionem. Iste potest te docere
litteras quas non novit, qui adhuc illiteratus est et
litteras disceret: ergo potest te docere litteras sine
notitia. Vel ita: Aliquis homo potest videre, qui
non habet oculos quia Antichristus: ergo aliquis
potest videre sine oculis. Dicit Augustinus,
ad Deum dirigens sermonem: « Nec cogeris ad aliquid
invitus, quia non est major voluntas tua potentia
tua: quae quidem major esset, si teipso tu
esses major. » Ex quo habetur, quia nec etiam potentia
Dei major est voluntate, cum idem sit voluntas
et potentia. Unde infertur: Ergo Deus non
plura potest facere quam velit, vel plura vult facere
quam possit. Ad quod dicendum quod nomine potentiae,
vel voluntatis quandoque ipsam intelligimus
divinam essentiam, secundum quod praemissa sunt
vera; quandoque subjecta voluntati vel potentiae,
secundum quam major est potentia quam voluntas,
id est plura sunt subjecta potentiae quam voluntati.
Vel visus istius non est perspicacior visu illius, et
econverso: ergo non plura videt iste quam ille,
vel plura videt ille quam iste. Vel ita: Ista domus
non est capacior illa, nec converso: ergo non plura
capit ista quam illa, vel capit plura ista quam illa.
Item dicit Augustinus: « Id solum non potest
facere Deus quod non vult. » Unde infertur: Ergo
nihil potest facere nisi quod vult. Vel, id solum
non est animal quod non est homo: ergo nil est
animal quod non sit homo. Quod enim haec sit vera.
Id solum non est animal quod non est homo, ita
constat; quidlibet est homo, vel non est homo, non