PL 212, col. 107
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
debeat vel apponi necesse sit. Est igitur imploratio
genus orationis, quemadmodum animal genus hominis;
caetera vero pro substantialibus differentiis
adjecta sunt, quemadmodum rationale mortale in
hominis diffinitione.
CAPITULUM III.
Prima differentia
Harum prima est quae sic ponitur, divinae pietatis;
quorum alterum, videlicet pietatis, eo sensu positum
est, quia tota orantis intentio ad hoc tendere debet
ut Deum sibi pium ac propitium valeat promereri.
Nam et verae orationis semper hic finis est, sive
cum Deus optata tribuit, ut Petro oranti pro Dorcade
suscitanda [(Act. IX)] ; sive cum petita quidem
negat, sed potiora largitur, ut Paulo petenti ut
angelus Satanae ab eo discederet [(II Cor. XII)] ; seu
etiam cum quaedam crudeliter videtur operari, ut
in submersione Aegyptiorum, clamantibus filiis
Israel [(Exod. XIV)] ; in expugnatione Amalech ad
secretam Moysi orationem [(Exod. XVII)] ; in exustione
nuntiorum regis non tam imprecante propheta quam
orante [(IV Reg. I)] ; in contritione gentium clamantibus
in coelum Machabaeis [(Mach. IV)] . Haec enim
omnia divinae virtutis opera et his similia quae
passim Scripturis sacris inserta sunt de fonte pietatis
manasse non est ambiguum; vel ut Deus fideles
suos ab impiis oppressos potenter eriperet; vel
ipsis impiis quos ex vita diuturna praevidebat, posse
fieri nequiores, accelerata morte sequentium malorum
praeriperet facultatem; vel si qui inter eos minus
nocentes erant temporaliter puniendo, poenas aeternas
vel omnino remitteret vel leniret; vel impiis
blandiendo, aliis sectandae innocentiae sanciret exemplum
vel malos flagellando, alios ab eorum imitatione
deterreret; vel si quid est aliud rationabilis
causae quod ei quidem perspicuum, nobis autem occultum
sit. Nec enim sumus tam imprudentes vel
potius impudentes, ut omnes divinorum operum vel
causas rimari vel fines audeamus discutere. Quae
quidem praedicta et quae hujusmodi sunt, quia
orando et peti solent et impetrari; patet procul dubio
quod in omni vera oratione intentio est impetrandae
pietatis et finis impetratae. Quod enim agit
rhetorica oratio apud terrenum judicem, hoc apud
coelestem catholica verius ac melius agit oratio.
Nam sicut forensis orator sui sibi favorem judicis
conciliare nititur ut ei facilius persuadeat quod intendit,
sic orator fidelis summi judicis gratiam
captat, ut quod optat vel aliud pro beneplacito dantis
valeat impetrare. Sed differt plurimum inter hanc
et illam orationem; nec est minor in effectu quam in
affectu diversitas. Illa enim plerumque persuadetur
quod iniquum est, hac vero nihil nisi rectum et
pium. Illa in strepitu verborum consistit, haec in
mentis puritate; unde illa oratio quasi oris ratio
dicta est; sicut ait philosophus. Dico autem logon id
est rationem quae ore profertur: haec autem verius
cordis ratio vocari potest, id est rectitudo et puritas.
Illa frequenter de falso fit judici fides; hac sola