PL 212, col. 108
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
veritas non tam innotescit quam placet. De illa
dicit satyricus:
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.
[(JUVEN. 7.)]
De hac Dominus: Eos qui adorant in spiritu et veritate
oportet adorare [(Joan. IV)]
. Illa in clamore et
litigio posita est, haec in silentio et amore. Illa saepe
defenditur iniquitas, innocentia condemnatur; hac
vero remittitur culpa, puritas commendatur. Illa
tanto validior est, quanto qui agit callidior; ista
quanto simplicior. Illa non solum judicis, sed etiam
assessorum et testium eget suffragio; ista solo judicis
favore contenta est. Illa verborum multiplicitate
roboratur, ad istam sola sufficit spiritus intentio. Spiritus est Deus,
ait Salvator, et eos qui adorant eum
in spiritu adorare oportet [(ibid.)]
. Et ad Moysem dictum
est [(Exod. IV)] : Quid clamas ad me, cum ipse ne
unum quidem verbum ibi legatur protulisse. Deum
ergo qui spiritus est spiritualiter alloqui necesse
est, ut ipse quid petamus intelligat, intelligens acquiescat,
acquiescens exaudiat. Accedunt tamen frequenter
ad intentionem spiritus et verba corporis, ut
utriusque nostri hominis approbetur devotio. Sive igitur
utroque modo sive altero tantum, id est solo spiritu
oraveris illud certe palam est orationem nil aliud
esse nisi pietatis implorationem, quemadmodum in
praemissa diffinitione continetur. Divine autem idcirco
expressum est, quoniam si Deum orando imploras,
accedentibus aliis quae ad hoc exiguntur,
ea demum oratio est: et ad illam pertinet, quam
Graeci latriam vocant, id est divinam servitutem,
sive theosebiam, id est Dei cultum, sive eusebiam,
quam nos bonum cultum possumus appellare. Cum
vero aliud quam Deum imploras, sed tamen propter
Deum, utpote coelestes spiritus qui calodaemones
apud Graecos dicti sunt; vel illos homines quos ad
gloriam aeternam receptos nemo Christianus ambigit,
oratio quidem esse non potest, praesertim
cum scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies [(Matth. IV)]
. Sane cum nil aliud sit
adorare quam ad aliquem vel aliquid orationem dirigere;
sicut nil aliud quam Deum adorare licet, ita nec
orare conceditur. Quod optime noverat Psalmista qui
dicebat: Omnis terra adoret te, Deus [(Psal. LXV)]
,
et alibi: Adorate eum, omnes angeli ejus [(Psal.
XCVI)]
. Nec enim eos orare intendimus, sed eis ut
ipsi pro nobis orent supplicare, cum dicimus: Omnes
sancti, orate pro nobis, et quae his similia sunt.
Sunt igitur ista non orationes quidem, sed piae
quaedam supplicationes; et ad duliam referuntur, quae
est cultus debitus creaturae, propter reverentiam
Creatoris. Si autem creaturam aliquam quaecunque
sit illa, verbi gratia, solem aut lunam sive stellas
seu malignos spiritus, quos idem Graeci cacodaemones
dicunt; vel etiam mortuos homines, ut Jovem,
Saturnum; vel aliquod artificiale, ut idolum; si
quidlibet, inquam, tale non propter Deum, sed tanquam
Deum imploraveris, neutrum hoc praedictorum,
sed magis exsecratio sive sacrilegium appellatur: