PL 212, col. 109

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

et neque ad latriam pertinet neque ad duliam,
sed potius ad contumeliam Conditoris. Hoc
est enim quod verbis prophetae conqueritur Dominus
ita dicens de filiis Israel: Immolaverunt daemoniis
et non Deo, diis quos ignorabant [(Deut.
XXXII)]
. Et paulo inferius: Ipsi me provocaverunt
in eo qui non erat deus, et irritaverunt in vanitatibus
suis [(ibid.)]
.
Secunda differentia
Secunda differentia est, ut sit imploratio regularis,
id est regularis et in sinu Ecclesiae fiat oratio;
quia sicut, teste Augustino, extra catholicam Ecclesiam
veri sacrificii non est locus, ita nec verae
orationis, praesertim cum ipsam orationem gratum
Domino sacrificium offerat Psalmista: Dirigatur, inquit,
oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
[(Psal.
CXL)]
; et alibi: Elevatio manuum mearum, sacrificium
vespertinum [(ibid.)]
. Si enim in spiritu et veritate
adorare oportet [(Joan. IV)]
; Spiritus autem sanctus
extra nidum Ecclesiae per gratiam non habetur:
rursumque si praeter integritatem fidei
veritas non est, cum veritas ipse sit Christus, patet
quod extra positis, id est Judaeis et gentilibus qui
fidem Christi nunquam susceperunt; vel haereticis
qui sese ab illa jam suscepta per schismata vel
haereses abruperunt, nec orare quidem nec adorare
permissum est. Sed quia solet horum verborum significatio
ad illa etiam extendi quae extra Ecclesiam
fieri possunt; vel in ipsa Ecclesia non soli Deo, sed
etiam aliis rebus exhiberi solet, libet super his non

inutilem assignare divisionem.
Divisio orationis.
Est igitur adoratio: alia divinae venerationis, alia
devotae supplicationis, alia piae recordationis, alia
mysticae significationis, alia vanae ostentationis,
alia fictae simulationis, alia justae satisfactionis, alia
perfectae humilitatis, alia debitae subjectionis, alia
mutuae dilectionis, alia improbae derisionis, alia
coactae necessitatis, alia deceptae vanitatis, alia detestandae
impietatis. Divinae venerationis est illa,
quae soli Deo impenditur, de qua dicit Psalmista: Adorate eum, omnes angeli ejus
[(Psal. XCVI)]
, et alibi: Adorabunt eum, omnes reges, omnes gentes servient ei [(Psal. LXXI)]
.
Devotae supplicationis est illa, qua vel

sanctos angelos, vel sanctos homines jam beatos,
debito honore venerantur hi qui eorum visione
digni sunt, ut Daniel et Joannes, et alii multi, qua
nos etiam licet peccatores eisdem ut nobis apud
Deum subveniant humiliter supplicamus, ut fieri
solet in litania. Piae recordationis est illa, qua
nos vel sacra loca, vel sanctorum reliquias, vel
quidquid illud est quod nobis ad memoriam revocat
salutis nostrae sacramenta, veluti crucem
Dominicam, vel sepulcrum propter honorem ejus
qui ea sanctificat, quanta possumus reverentia
veneramur. De hac potest illud intelligi: Adorabimus
in loco ubi steterunt pedes ejus [(Psal. CXXXI)]
;
ut hoc ad illa loca quae Dominus in carne sacris
pressit vestigiis referatur, quemadmodum et illud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.