PL 212, col. 110

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

prophetae: Et erit sepulcrum ejus gloriosum [(Isa.
II)]
. Debitae subjectionis est illa, qua nos coram
praelatis et principibus nostris, sive illis hominibus
quibus jure subditi sumus, etiam ipso habitu corporis
humiliamur, quemadmodum Esther Assuerum
regem legitur adorasse [(Esther. V, X)] ; etiam
ipso jure subjectionis tanquam captiva regem,
uxor maritum, excepto mysterio quo ille Christum,
illa vero Ecclesiam designabat. Mutuae dilectionis
est illa, qua nos nullo quidem jure sed
solo charitatis affectu ad invicem inclinamus, quod
nostrae professionis hominibus pro eo quod humilitatem
maxime sectari debent, specialiter videtur
convenire, sicut legimus quosdam sanctos viros
meritis et vita non impares, mutua sibi humilitate

prostratos benedictionem et orationes ab invicem
postulasse. Justae satisfactionis illa vocari potest,
qua reus aliquis ei quem se meminit offendisse; sive
flexo genu, seu toto corpore prostratus supplicat ut
ignoscat, quemadmodum Jacob Esau fratrem suum
sibi occurrentem quem primogenitis fraudaverat,
adoravit [(Gen. XXXIII)] . Fictae simulationis illam dicimus,
vel qua haeretici, vel improbissimi Christiani
nobiscum in Ecclesia positi, sacramenta nostra quae
corde contemnunt extrinsecus ficta pietate venerantur;
cujusmodi hominum, nescio an unquam
fecundior pestis quam nunc exstiterit, nisi quod terrore
vigoris ecclesiastici reprimuntur. Mysticae significationis
fuit illa, qua Rebecca in typo Ecclesiae
venientis ex gentibus Isaac, sub imagine Christi,

adoravit: Cum ille, sicut scriptum est in Genesi, egressus in agrum ad meditandum
[(cap. XXIV)]
:
non aliud utique, nisi de salute generis humani; de
qua meditatione dicit Dominus per prophetam: Ecce
ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis [(Jer. XXIX)]
,
Et in alio propheta: Conversus cogitavi
in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem [(Zach. VIII)]
.
Vanae ostentationis est illa,
quando quis propter inanem gloriam orat in publico:
quod proprium est hypocritarum, de quibus ait
Dominus: Qui amant in plateis stantes orare, ut
videantur ab hominibus [(Matth. VI)]
, et alibi: Qui
devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis [(Marc. XII)]
.
Ex horum numero erat superbus
ille Pharisaeus, qui contempta humilitate publicani,

haec apud se orabat: Deus, gratias tibi ago,
quia non sum sicut caeteri homines: raptores, injusti,
adulteri, velut etiam hic publicanus [(Luc. XVIII)]
.
Improbae derisionis fuit illa, qua Judaei flexo genu,
Domino illudebant dicentes: Salve, rex Judaeorum,
etc. [(Matth. XXVII; Marc. XV; Joan. XVI.)] Quibus similes
sunt hi qui, pro peccatis suis orantes, ea tamen
repetere non timent: nisi forte minus nocentes illi
videbuntur, qui verum hominem contemnebant:
quam isti qui divinae claritatis faciem ubique
praesentem, quam precibus placare student, spernendo
conspuunt, et caedunt irritando. Qui enim,
cum dixerit Deo: Ostende faciem tuam, et salvi erimus [(Psal. VII)]
,
respicientem et parcere cupientem, contemnit
et gravius irritat: quid aliud quam faciem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.