PL 212, col. 111

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

Dei quem falso implorat, importune caedit et conspuit.
Perfectae humilitatis est illa, qua se sponte
aliquis inferiori per humilitatem subjicit, quemadmodum
Salomon qui tanquam rex potentissimus
nulli hominum assurgere, nullumque praeter Deum
adorare tenebatur: matri suae tamen ad se ingredienti
assurrexit, et eam humiliter adoravit, sicut in
libro Regum expressum est [(III Reg. II)] . Coactae necessitatis
appellavimus quae fit, vel propter metum,
vel propter aliquam urgentem necessitatem, quemadmodum
Joseph in Aegypto fratres ejus adorasse
referuntur [(Gen. XLII-XLV)] .
Deceptae vanitatis illa est, qua stulti homines
errore vano decepti, vel aliquas creaturas etiam
ipsis inferiores, vel opera manuum suarum stulto

metu venerantur. De quibuslibet dicit Psalmista: Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui
gloriantur in simulacris suis
[(Psal. XCVI)]
. Ultima
quae dicitur detestandae impietatis, illa est qua
quidam homines non tam stulti quam impii, ipsos
etiam daemones tanquam deos in contumeliam Creatoris
et colunt et invocant. De quibus ita continetur
in Psalmo: Quoniam omnes dii gentium daemonia [(Psal. XCV)]
.
Cum ergo sint tot species adorandi, prima
quidem quae soli Deo debetur ad latriam pertinet,
aliae vero quoquot pietatem sapiunt ad duliam
referuntur, reliquas ad injuriam et contemptum
Dei certum est pertinere.
Tertia differentia.
Tertio loco positum est ut impensa sit oratio,

id est studiosa, sollicita et attenta, ne si negligenter
oraveris, in illud incidas vitium quod arguit Dominus
per prophetam dicens: Populus hic labiis
me honorat, cor autem eorum longe est a me [(Isa.
XLIX; Matth. XV.)]
Propensio autem orationis in
duobus consistit: devotione, scilicet et compunctione.
In devotione, quia si devotus non oraveris,
quid sit orare vel negligis vel ignoras. Improbum
enim valde est dicere Deo: Intende voci orationis
meae [(Psal. LX)]
, cum tu ipse per devotionem intendere
non cures. In compunctione, quia qui spiritus sui
contritione non compungitur, Spiritus sancti consolatione
non ungitur. Ubi enim nihil dolet, medicina
adhiberi non solet; Dominus enim non sanat nisi

contritos corde, qui dicunt ei cum Psalmista: Sana animam meam quia peccavi tibi
[(Psal. XL)]
.
Item devotio in duobus attenditur: in amore
Dei et desiderio regni. In amore Dei, quia frustra
clamas si non amas, quoniam inspector cordium
est Deus; sicut diligentes se benignus exaudit, ita
ab his qui non diligunt, iratus aurem avertit [(Reg.
XVI)] . Utrumque enim scriptum est: Ego diligentes
me diligo [(Prov. VIII)]
, et his qui oderunt me retribuam; [(Deuter. XXXII)]
.
Et Mariae: Dimissa sunt peccata
multa, quoniam dilexit multum [(Luc. VII)]
. In desiderio
regni, quia frustra petis si non appetis,
quoniam regnum coelorum fastidiosis et ingratis
non datur (sicut hic temporalia bona quae plerumque
contemptoribus et superbis fecundiora proveniunt),

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.