PL 212, col. 113

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

nomine jam invento, ut si pro eo nomine jam invento
quod est rationale, in hominis diffinitione
post animal, quod est genus: haec structura dictionum
quae est rationis capax poneretur; sive
ista, aptum ratione uti, vel quod est aptum uti
ratione. Quandoque autem homini amphilogia vicem
supplet unius vocabuli nondum inventi, ut si
praefatum nomen videlicet rationale, nondum esset
inventum, et loco illius aliquid illarum circumlocutionum
necessario poneretur. Sic ergo haec tota
amphilogia verborum: Pro salute animae, vel his
qui ad illam prodesse possunt, pro uno debet accipi
vocabulo, quod nondum quidem inventum est; seu
quia nondum ita placuit usui,
Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi;
[(HORAT. Art. poet., V. 72.)]
seu quia non facile fieri potuit, ut unum nomen tot
dictionum significationes exprimeret. De illis quoque
duabus vocibus, videlicet, divinae pietatis, idem
rationis est: ut ambae simul in orationis diffinitione
pro uno differentiae vocabulo quod nondum quidem
inventum sit, necessario positae intelligantur. Et
haec quidem satis, ut credimus, diligenter expressa
sunt; tum, ut si quid tale in Scripturis occurrerit,
facilius innotescat; tum ne quid in ejus rei
diffinitione quam tractare volumus, relinqueretur
obscurum, praesertim cum ex ea diffinitio dicta
sit, quia rem velut certis quibusdam finibus circumscriptam
diffinit ac terminat; unde et a philosopho
terminus
appellatur. Nunc hujus differentialis amphilogiae
sensum curemus inspicere. Pro salute,
inquit, animae, vel his qui ad illam prodesse possunt;
quia sive salutem animae, seu corporis; sive
utrique necessaria, ut virtutes et rerum temporalium
facultates, debito modo imploraveris: omnia
ad unum finem referri manifestum est. Nam, sicut
ad recte vivendum instrumentum animae corpus
est, adminiculae vero corporis extrinseca bona:
ita primum quidem ac principaliter, pro salute
animae nobis orare praeceptum est, secundario etiam
pro incolumitate corporis, et aliis temporalibus
postulare: non jubemur utique, scilicet neque
prohibemur, dicente Domino: Primum quaerite
regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur

vobis [(Matth. VI)]
. Quidquid autem aliud ab istis
postulare tentaveris, aut superfluum est, aut nocivum,
aut pestiferum, aut etiam exsecrabile. Superfluum
quidem, ut si multas petis facultates,
cum paucis possis esse contentus; nocivum, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.