PL 212, col. 114
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
peccandi materiam, ut in formosa uxore; pestiferum,
ut mortem inimici; exsecrabile, ut aeternam
ejus animae perditionem. Quapropter Dominico
instructi praecepto, regnum Dei, id est aeternam
beatitudinem omni precum instantia postulemus:
caetera si desint, aut ejus providentiae relinquamus
(qui optime novit quod nobis expediat), aut si
petere volumus, ad haec tantum petenda sunt, ut
eorum usum ad obtinendum illud quo fruendum
est, id est vitam aeternam quae Deus est referamus.
Aeternis quippe bonis, vel potius aeterno bono:
unum enim tantum est, et illud Deus; aeterno, inquam,
bono jubemur frui, temporalibus uti conceditur.
Est autem frui, amore inhaerere alicui rei tantum
propter seipsam, quod in solo Deo fieri debet,
qui solus propter se tantum non propter aliud diligendus
est: caetera vero omnia propter Deum. Uti
autem est, id quod in facultatem venerit referre ad
obtinendum illud quo fruendum est; alioquin non
jam uti, sed abuti rectius appellabitur. Si igitur
omnia quae in temporalibus recte diliguntur propter
solum Deum diligenda sunt, Deus autem
propter seipsum: patet utique in omnibus quae
ordinate diligimus, causaliter (ut ita loqui liceat)
nihil aliud diligi quam Deum. Nam sicut is
qui spe laudis et coronae pugnaverit, quam sibi ab
imperatore certus exspectat: non tam artem pugnandi
vel arma quibus utitur, quam ipsum impugnatorem
cujus gratia hoc agit, a quo et praemium
praestolatur diligere dicendus est: ita in omnibus
quae propter Deum diligimus Deum diligere sumus
arbitrandi.
CAPITULUM IV.
Recapitulatio diffinitionum.
Nunc si placet ad rei evidentiam ea quae in diffinitione
passim dispersa sunt: compendioso ac
brevi recolligamus epilogo. Oratio itaque nomine
generali dicta est imploratio; pro eo quod in omni
oratione regulariter aliquid implorare intendimus.
Divinae vero pietatis adjectum est, ne quid ab alio
quam a Deo petendum putes: et hoc tale quod et
tu pie petere possis, et ille misericorditer largiri.
Regularis aut esse debet oratio, ut in sinu fiat catholicae
veritatis: propensa vero, id est studiosa et
attenta, pro salute animae vel ad illam pertinentibus
ut nihil quod ab ea vel impediat vel avertat; imo
etiam quod ad ipsam non adjuvet atque promoveat
orando postuletur.
LIBER SECUNDUS. De contentis in oratione, scilicet, quis petat, quid petat, a quo petat, cui petat, quare petat et qualiter petat.--De primo contento orationis