PL 212, col. 115

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

Sed quam longa verborum indagine quod congrue
dicatur oratio, prout fieri potuit quaesitum est;
nunc ad ea quae de ipsa non minus commode dici
posse videntur, libet procedere. Inter quae primo
videndum est quod contineat oratio. Continet autem
hoc, quis petat, quid petat, a quo petat, cui
petat, quare petat, et qualiter petat: Haec itaque
continet et complectitur oratio: non tanquam partes
sui ipsius, nullum enim eorum in oratione
poni solet, sed tanquam partes materiae suae; quoniam
haec omnia simul collecta materia sunt orationis,
et in illis et circa illa versatur, et de illis agit
oratio: eatenus, ut si unum deesse contigerit, ne
oratio quidem valeat appellari. Sunt aliae partes
orationis tam simplicis quam compositae; quorum

jam aliquas assignavimus, cum diceremus tot esse
partes orationis catholicae quot petitiones. Quod
quidem de composita tantum oratione intelligi
debet. Nam oratio alia simplex, alia vero composita
reperitur. Simplex est illa quae uno tantum
verbo deprecativo explicatur, sive unum solum sit
quod ea petitur, ut hoc: Deus propitius esto mihi
peccatori [(Luc. XVIII)]
; sive plura, ut si dicas:
Deus da mihi veniam peccatorum et vitam aeternam.
Et hoc quidem ad exemplum categoricae propositionis,
quae uno tantum verbo indicativo enuntiatur,
quam et logici simplicem vocant; sive illud verbum
unum solum copulet, ut: Socrates est musicus,
sive plura, ut: Socrates est musicus et grammaticus.
Similiter utraque istarum simplex est, sive

dicas: Tullius videt Socratem, sive dicas: Tullius videt
Socratem et Platonem. Compositam autem dicimus
orationem, quae pluribus verbis deprecativis explicatur,
ut si dicas: Deus, propitius esto mihi peccatori,
da veniam delictorum, concede vitam aeternam, et
quidquid hujusmodi continuare volueris. Et hoc
item ad exemplum hypotheticae propositionis quae
pluribus verbis essentiatur, quam iidem logici compositam
dicunt; sive constet ex duabus categoricis,
ut haec: Si Socrates esset homo, Socrates esset
animal; sive ex quatuor, ut ista: Si omne risibile
est homo, et omnis homo est animal; tunc si Socrates
est risibile, Socrates est animal. Et sicut in hypothetica
qualibet categorica et est propositio et

pars orationis: ita in oratione composita quaelibet
simplex petitio et est oratio et pars orationis. Simplex
autem oratio ad exemplum grammaticae orationis
tot habet partes quot dictiones, sed differenter
accipi solent; quoniam in oratione quidem catholica
tam voces quam earum sensus attenduntur,
in oratione vero grammatica de solis vocibus habetur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.