PL 212, col. 119

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

promerendam: eo qui in paucis minoribusque
nobis consentiens, plura et majora profana impietate
pervertit atque contaminat; veluti Donatistae qui
Patre Filium, et utroque Spiritum sanctum minorem:
et sicut tres personas, ita tres substantias in
Trinitate, mentiuntur: imo, ut audacter aliquid adjiciam,
minus odiosus Deo credendus est optimus
Judaeus aut gentilis sive haereticus, flagitiosissimo
Christiano. Satis jam patuit quod nullus infidelium
quantumlibet probus, verae orationis habet commercium,
licet multi etiam inter illos, sive ex creaturis
Creatorem considerantes; sive ex Scripturae testimoniis
edocti quanta possunt humilitate supplicando
non orant quidem, sed imitantur orantem. Quod
tamen culpandum non est: quoniam sive ad fidem

resipuerint, poterit vivificatis operibus hoc ipsum
eis ad salutem provenire; sive in errore suo permanserint,
forsitan ad mitioris poenae remedium.
Utrum autem praecedentis vitae opera quantumlibet
bona Deo placere, et ad ipsam quoque fidem
obtinendam prodesse valeant; et illud nos dubitare
cogit quod dicit Augustus: Cornelium antequam
in Christum crederet fuisse exauditum; cum alibi
legatur: Quia sine fide impossibile est placere Deo [(Hebr. II)]
:
et dicat Gregorius, eum per fidem ad opera
venisse. Quidam tamen hujus quaestionis dirimunt
perplexitatem dicentes, eumdem Cornelium quo tempore
orabat, et eleemosynas largiebatur, fidem futurae
Incarnationis habuisse; jam factae vero minime,

atque ita partim fidelem, partim vero fuisse infidelem:
et ideo Petrum ad eum missum aiunt; ut
eum plenius instruendo quod deerat suppleret. Sed
hoc quia disputabile satis est, his qui rem certius
discutere valeant relinquamus.
CAPITULUM II
Quod autem paulo ante dictum est, quaedam
opera vivificari posse, videtur ita necessario distinguendum,
quod omnia opera quae agimus aut
viva aut mortua sunt. Viva dicimus quae ad vitam
aeternam sunt utilia; mortua vero quae morti aeternae
obnoxia vel ad vitam inutilia. Vivorum autem
operum, alia sunt vitalia; alia vivificata. Vitalia
sunt quae statim ut fiunt bona sunt, et ideo placent,
quoniam in charitate fiunt et spiritus vitae

in eis est; ut orationes et eleemosynae sanctorum.
Vivificata autem dicuntur quae cum habeant formam
bonitatis, non tamen bona sunt quia in charitate
non fiunt, in qua si fierent utique bona essent
ac vitalia; sed mox accessu charitatis animantur
et velut quemdam spiritum vitalem accipiunt
ut possint et ipsa prodesse ad vitam: quales
sunt orationes et eleemosynae peccatorum qui convertuntur,
fidelium sive infidelium. Nec enim eos pares
ad praemium possumus arbitrari, quorum unus
ante conversionem inter plurima mala nihil egit
laudabile; alter vero saepius humiliter oravit, plurimum
jejunavit, multas pauperibus eleemosynas
erogavit: si post conversionem vel aequaliter vixerint,
vel statim ac simul migraverint e vita. Videtur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.