PL 212, col. 120

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

namque hoc plurimum discrepare a sententia
aequissimi judicis: qui et omne bonum remunerat,
et nulla mala praeterire patitur impunita.
Mortuorum vero operum: alia quidem mortalia
vel mortifera; alia mortificata vel exanimata; alia
vero inanimata vel informia: alia morbida vel morbifera
dici possunt. Mortalia vel mortifera sunt illa
quae mox ut facta fuerint auctorem suum gehennae
reum constituunt; utpote homicidia, adulteria,
fornicationes, et omne id quod semel commissum
sufficit ad meritum mortis: unde et peccatum
mortale nominatur. Mortificata vel exanimata
vero sunt quae cum prius per charitatem vixerint,
ea recedente exspirant et moriuntur: non
quidem ut mortalia fiant; sed ad vitam inutilia;

ne et illi pares videantur quorum alter post plurima
bona lapsus est in aliquod grave peccatum ut
David sive Petrus; alter vero omnium expers bonorum,
multis et magnis sese contaminavit flagitiis,
ut Herodes sive Pilatus. Inanimata vel informia
congrue dicuntur, quae dum sint de genere bonorum
operum praeter charitatem fiunt: et ideo tanquam
anima formaque carentia ad vitae meritum
moveri ac perficere nequeunt nisi (ut jam dictum
est) accedente charitate vivificari mereantur. Morbida
vel morbifera sunt ea quae nos venialia dicimus,
quae non tam ex mentis malitia quam ex morbo
humanae naturae proficiscuntur: et tamen animam
contaminant et morbosam efficiunt, sed non

usque ad meritum mortis aeternae, nisi multiplicata
placuerint; quia nullum est tam veniale peccatum
quod non fiat mortale dum placet. Ex
hac igitur operum distinctione, sumenda est et illa
quae sequitur hoc modo.
Divisio operum.
Bonorum sive malorum seu qualiumcunque
operum; alia quidem ab initio vivunt et nunquam
moriuntur, ut eorum qui charitatem semel habitam
nunquam deserunt, ut Paulus. Alia primo vivunt,
postea moriuntur: eorum scilicet qui eamdem
charitatem quam coeperant operari retinere
non curant, ut Salomon. Alia ab initio mortua sunt,
et postea vivificantur: ut ea bona opera quae fecit vel
Paulus vel Cornelius, dum adhuc peccato infidelitatis

tenerentur. Alia mortua sunt et nunquam vivificantur
aut vivificari possunt, ut omnia peccata morlia
seu venialia, quae nunquam ad meritum vitae
convalescere queunt, licet per poenitentiam corrigantur,
non ut perficiant ad salutem; sed ut non
officiant ad mortem. Sunt item alia quae primo
vivunt, postea moriuntur, iterum reviviscunt:
eorum scilicet qui post aliqua opera charitatis labuntur
in aliquod mortale, et iterum per poenitentiam
reparantur, ut David. Sunt itidem et alia
quae primo quidem mortua sunt, postmodum vivificata
denuo moriuntur; videlicet eorum qui aliqua
de genere bonorum propter charitatem operati
postea convertuntur: et iterum relabuntur
ad nequitiam; cujusmodi homines facilius credo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.