PL 212, col. 121
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
reperiri quamplurimos quam unum demonstrari: pro
eo quod valde dubium est an is cujus prima et ultima
prava conspicimus, medio tempore veram habuerint
charitatem. Ex his facile est adverti quaedam
esse opera qui sine charitate nullatenus haberi
possunt; ut omnia bona opera quae viva diximus
utrolibet in genere; quaedam vero quae nunquam
ea praesente habentur, ut illa omnia quae
mortua placuit appellari, exceptis solis venialibus,
quae nisi cum charitate fieri possent; non diceret
Scriptura: Si dixerimus quia peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus [(Joan. L)]
. Cum ergo sint
duo genera vivorum operum: prima quidem dicuntur
non solum viva, sed et vitalia, quod amplius
est, quia semper in charitate vixerunt; sicut
illum videntem dicimus qui semper vidit, id est
qui nunquam videndi officio caruit. Altera vero
dicuntur viva vivificata; quia cum primo mortua
fuerint, accessu charitatis vivificari meruerunt;
quemadmodum dum et ille videns dicitur,
qui non semper vidit, sed post longam caecitatem
visum recepit; qualis erat ille qui dicebat: Unum
scio, quia cum fuerim caecus, modo video (Joan,
IX). Mortuorum autem opera quatuor, (ut diximus)
genera sunt: quorum prima non solum mortua,
sed quod majus est mortalia sive mortifera
nominantur: quia nunquam vixerunt, et morte
plena sunt, et mortem afferunt: et ad vitae meritum
vivificari non possunt, quamvis omnino per
poenitentiam deleantur: prout glacies frigida vocatur;
quia nunquam calefieri potest, sed semper
frigida est, et semper infrigidat; licet ita resolvi
possit ut omnino non sit. Secunda vero non solum
mortua sed et mortificata sive exanimata nuncupantur:
quia cum prius vixerunt, vivere desiere;
sicut cadaver hominis mortuum dicimus; quia
vixit et desiit, et vita cedente mortificatum est.
Tertia ideo non mortua dicuntur, quod prius vixerint
et vita privata sint, sed quia inanimata
sunt et nondum vivunt; sicut et fetum ante animae
infusionem mortuum solemus appellare: non
quia vixit et desiit, sed quia vivere nondum coepit.
Dicuntur haec eadem etiam informia, quia nondum
per charitatem informata sunt; sed sunt velut
fetus informis ante dispositionem membrorum;
aut sicut quaedam lineamenta pictoris ante coloris
appositionem. Quarti vero generis opera ideo mortua
vocantur, quia non solum inutilia sunt; sed
etiam nosciva, licet citra meritum mortis aeternae;
peccata enim sunt sed venialia, nisi per
contemptum placere incipiant: tunc enim, ut dictum
est, mortalium mutuantur effectum. Dicuntur
autem mortua eo loquendi typo quo mortuum
hominem dicimus, qui non solum sibi et aliis inutilis
est, sed etiam perniciosus. Dicuntur