PL 212, col. 490

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

rebus forma essendi, et causa, per quam unumquodque
subsistit.
Sicut enim quidquid est, idcirco vere est, quia
unum est (nam si non esset unum, aliquid non
esset, et si aliquid non esset, nihil esset); ita quidquid
est, ideo vere est, quia aequale uni est. Nam
si aequale uni non esset, unum non esset. Ergo veritas,
id est aequalitas, est singulis rebus forma
essendi: et causa, per quam unumquodque subsistit.
Si autem veritas est causa existentiae rerum,
et omnis causa est prior eo, cujus est causa, ergo
veritas est prior omni creatura, ergo est ab aeterno,
ergo est principium rerum, ergo est Deus. Unitas
ergo, et ejus aequalitas sunt una causa omnium, et
unum principium rerum, et unus Deus creator omnium;

ejusdem prorsus potentiae, et sapientiae:
ergo ejusdem substantiae. Sed unitas Patris est Filius,
qui et Verbum, et veritas, et splendor, et figura
substantiae Dei. Non immerito nuncupatur
Verbum, quia decernit esse, quidquid verum est
esse: veritas, quia quidquid semel dicit, confirmat
et stabilit, sicut scriptum est: Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit [(Job XXXIII)]
. Splendor,
quia per ipsum manifestatur nomen Patris,
id est notitia Patris habetur, sicut ait Psalmista: In lumine tuo videbimus lumen
[(Psal. XXXV)]
. Unde
et ipse dicit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus
quos dedisti mihi [(Joan. XVII)]
. Figura vero
et imago Patris dicitur, quia Patris pulchritudinem

perfecte repraesentat. Ipse enim est facies Patris,
in quam semper desiderant angeli prospicere
[(I Petr. I)]
,
id est de procul inspicere: nam de
prope non possent, prae claritatis immensitate. Ideo
et lucem dicitur inhabitare. Filius autem dicitur,
quia revera generatur. Sed si quaeris, quomodo?
utique eo modo, quo aequalitas ab unitate, splendor
a luce, veritas Verbi a Patre, ab aequalitate
existentiae, verbum cordis a corde. Unitas quippe
ex seipsa, et ex sua substantia nil aliud generat
quam aequalitatem; in aequalitatem vero per alios
numeros. Nam semel unum nihil aliud est quam
unum. Haec autem omnia coaeva sunt, et coaequalia
suis gignentibus; nec substantiis, sed proprietatibus
differunt. Ergo Filius per omnia Patri aequalis

est, et coaeternus. Ubi est ergo infelicis Arii stulta
disputatio, Filium Patre minorem asserens, et rationum
consequentias non attendens? Porro haec
ipsa veritas cum sit aequalitas existentiae rerum, et
modus, infra vel ultra quem nihil potest subsistere,
ergo justitia est. Nam justitia nil aliud est, nisi
modi tenor, et aequalitas inter plus et minus constituta,
nullum omnino defectum patiens, vel faciens
excessum. Et haec ipsa justitia quid aliud est
quam summa beatitudo, vel summum bonum?
Summam quippe beatitudinem definit Boetius,
esse statum quemdam omnium bonorum aggregatione
perfectum. Hic autem status extra limites

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.