PL 212, col. 491

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

justitiae contineri non potest. Idem vero Boetius
probat, duo summa bona diversa esse non posse.
Nam si unum ab altero minus habebit, summum
non erit. Igitur alterum duorum aut erit imperfectum,
aut superfluum. Potest igitur summa beatitudo
hoc modo aliter definiri: Bonorum universitas
sub uno comprehensa, cujus sola visio semel
acquisita omnem sufficientiam voluptatis, et gaudii
plenitudinem generat in vidente, omne desiderium
sine diminutione superans, sine fastidio satians,
sine anxietate innovans et inflammans. Veritas
igitur est summum bonum, similiter et justitia.
Summum ergo bonum de terra ortum est, quando
Veritas de terra orta est: et summum bonum de
coelo venit, quando justitia de coelo prospexit. Quod

autem Christus se in Evangelio veritatem appellat
[(Joan. XIV)]
,
et non justitiam; hoc ideo fecit, ut
arbitror, quia nomen justitiae aliquid innuit rigoris
et vindictae: et quia Christus judicari venerat, non
judicare; non ministrari, sed ministrare
[(Matth.
XX)]
; non ferire, sed parcere; misereri, non vindicare;
blandiri, non terrere; ideo nil sibi attribuere
voluit, quod austeritatem sonaret, sed quod totum
esset pacis et indulgentiae, suavitatis, mansuetudinis
et pietatis: ideo se non justitiam appellavit, sed
viam et vitam. Apostolus tamen dicit eum factum
nobis a Deo sapientiam, justitiam, sanctificationem,
et redemptionem
[(I Cor. I)]
: quod sic exponit: Sapientia
in praedicatione, justitia in conversatione,

sanctificatio in peccatorum remissione, redemptio
in morte. Psalmista vero sciens proprium esse justitiae
et mereri et reddere, et a solo Christo nostrum
esse meritum vel praemium, ipsum justitiam
appellavit. Christus autem pro hoc solo nomine
haec duo posuit, viam et vitam, dicens: Ego sum
via, et veritas, et vita [(Joan. XIV)]
. Via propter meritum,
vita propter praemium, veritas propter
utriusque complexum; via justitiae, veritas doctrinae,
vita laetitiae; via virtutis, veritas sermonis,
vita beatitudinis; via sine offendiculo, veritas sine
nubilo, vita sine taedio; via, quae nec impeditur nec
polluitur; veritas, quae nec mentitur nec fallitur;
vita, quae nec laeditur nec finitur. Via quae dirigit,
veritas quae corrigit, vita quae regit. Dirigit actus,

corrigit excessus, regit affectus. Via justis per
exemplum, veritas impiis per judicium, vita angelis
per semetipsum. Sicut enim Pater habet vitam
in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso:
et potestatem dedit ei judicium facere quia
Filius hominis est [(Joan. V)]
. Igitur Christus via in
hoc saeculo, vita in futuro, veritas in utroque; hic
promittens, illic dans; hic minans, illic feriens. Et
haec dicta sint pro veritate quae de terra orta est:
nunc de terra videamus de qua ipsa orta est. Veritas,
inquit, de terra orta est. O quam verum est,
quod vulgo dici solet, de terra venit bonum! Sed
quaenam est haec terra? Duo namque terrarum
genera in Scripturis legimus. Est enim terra maledicta,
deserta et sterilis: et est terra benedicta,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.