PL 212, col. 492
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
fructifera, et pinguis. De prima est illud: Maledicta
terra in opere tuo [(Gen. III)]
; de secunda: Benedixisti,
Domine, terram tuam [(Psal. LXXXVIII)]
.
Primum genus triplex est: nam maledictarum
terrarum alia est terra quam formidamus, alia
quam calcamus, alia quam portamus. Prima est
infernus, qui a propheta dicitur terra novissima [(Ezech. XXVI)]
,
id est ultra quam nulla est. Terra
vere maledicta, plena peccatis et tormentis, reatibus
et cruciatibus: cujus omnis culpa irremissibilis,
omnis poena interminabilis, omnis fletus inconsolabilis,
omnis fetor intolerabilis, omnis stridor
implacabilis, omnis ardor inexstinguibilis, omnis
vermis immortalis. Haec est terra mortuorum, in
qua quidquid est, contrarium est vitae. Secunda
terra est illa communis, quam terimus; maledicta
in opere Adae; cujus omnis fructus naturaliter est
maledictus, sicut testatur Veritas in parabola de
seminante, ubi ait: Quod autem cecidit inter spinas,
hi sunt qui audiunt: et a divitiis et voluptatibus
hujus vitae euntes suffocantur, et non referunt
fructum [(Luc. VIII)]
. Constat autem, omnes terrenas
divitias de fructibus terrae esse, ut est frumentum,
vinum et oleum, aurum et argentum, et lapides
pretiosi; et caetera hujusmodi. Si ergo bona terrena
spinae sunt, ipsa mala qualia sunt? Quomodo
autem spinae non sunt: quae adveniendo, vehementer;
manendo, vehementius; abeundo, vehementissime
pungunt? Nam cum multa sollicitudine et
labore plurimo acquiruntur, cum timore custodiuntur,
cum dolore amittuntur.
Et quoniam cunctis terrenis fructibus maledictio
originaliter inest, propter peccatum Adae, idcirco
sancta et catholica instituit Ecclesia, quam institutionem
ab ipso Domino habet, ut quoties ad mensam
accedimus de terrenis fructibus reficiendi,
prius Deo agamus gratias, et nomen ejus sanctum
super eos invocantes, et signum vivificae crucis,
quasi ligni vitae contra lignum vetitum facientes,
maledictionem benedictione pellamus, et secure jam
deinceps jam mundatos et sanctificatos sumamus
eos cum timore Domini, post de perceptis divinis
muneribus ipsi largitori gratias acturi. Nam qui
sine benedictione et oratione praemissa, tanquam
jumenta vel pecudes terrenis fructibus devorandis
incumbunt, saepe mortem corporis et animae occasionaliter
in eis accipiunt; sicut illa sanctimonialis,
quae mordendo lactucam diabolum momordit
sedentem super eam, ex quo morsu mox in furorem
versa est, ut testatur beatus Gregorius in libro Dialog.;
sic et Tarquinius ille, qui beatum Silvestrum
incarcerari jusserat, de osse piscis faucibus
haerente strangulatus est; sic et ille dives qui sedebat
ad mensam regis Angliae, quem rex suspectum
habebat de morte fratris sui, cum teneret
offam in manu, et diceret ad regem: Domine mi
rex, si ego reus sum vel conscius de nece fratris
tui, nunquam offam istam possim transglutire, quin
suffocer ab ea. Quo dicto misit offam in os suum: