PL 212, col. 493
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
quae cum ad guttur veniret haesit, mox oculos ille
invertens cecidit mortuus super mensam. Idcirco
beatus Benedictus praecipit in Regula, ne quis
ante horam statutam aliquid praesumat cibi vel potus.
Quod non bene observavit infelix ille monachus,
qui, cum frixuras quasdam deferret in refectorium,
abstractus et illectus a propria gulae concupiscentia,
unam earum tanquam canis rabidus
cursim devoravit; et mox tantam libidinis in carne
sua sensit pruriginem, ut quoniam aliter desiderium
sordidum implere non poterat, quod dictu
quoque nefas est, manuali actu genitalium semen
effunderet; quod antea nunquam illi contigerat.
Vere huic misero convenienter aptatur illud Judae
infelicis elogium: Et post buccellam introivit in eum
Satanas [(Joan. XII)]
. Nec mirum si enim protoplasti
in fructu paradisi, qui utique non erat maledictus,
sed tantummodo interdictus, propter inobedientiam
mortem corporis et animae occasionaliter acceperunt:
quanto magis timendum est, ne fructus terrae
maledictae, qui omnes originaliter maledicti
sunt, nobis male utentibus utriusque mortis occasio
fiant? Porro tertia terra, videlicet quam portamus,
caro nostra est, et ipsa utique originaliter
maledicta, propter illud: Maledicta terra in opere
tuo [(Gen. III)]
. Haec enim maledictio non solum de
terra quam calcamus, sed etiam de illa quam portamus;
intelligenda est allegorice, sic: Maledicta,
inquit, terra in opere tuo, id est maledicta terra, in
qua et de qua operaturus es, quaerendo in ea vel
alimentum vitae, vel haeredem mortis tuae. Terra in
qua operaturus erat Adam quaerendo haeredem, caro
erat uxoris propriae; terra de qua operaturus erat
in ea, caro erat ipsius propria. Utraque ergo caro
et masculi et feminae uno maledictionis jaculo lethaliter
vulnerata est, quando ad Adam dictum est: Maledicta terra in opere tuo.
Opus istud quid intelligendum
est, quam coitus? qui etiam in conjugali
copula maledictionem non effugit, istam videlicet,
quae sequitur: Cum operatus fueris terram, non dabit
tibi fructus suos [(ibid.)]
, id est tales quales datura
erat, si etiam obediens permansisses? Omnis
enim caro quae ex te nasceretur, sancta nasceretur,
non repugnans spiritui, nec concupiscens adversus
eum; sed potius prorsus eum sequens ad omnia
quaecunque sancta, quaecunque laudabilia, quaecunque
bonae famae. Nunc autem spinas et tribulos
germinabit tibi; quia cum stimulo carnis et ardore
libidinis, et prologo pudoris, et jactura virginitatis
irreparabili, germinabis tu et posteri tui; et in sudore
vultus tui, id est in repugnantia fortis spiritus
tui concupiscentis adversus carnem tuam, vesceris
pane tuo, id est mandata mea custodies,
justitiam perficiens, voluntatem meam implebis,
pane lacrymarum cibaberis, panem angelorum in
coelo manducabis. Sic igitur terra quam portamus
ex necessitate maledictio subjacet, juxta illud Apostoli: