PL 212, col. 494

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

Non enim habitat in me, hoc est in carne mea,
bonum
[(Rom. VII)]
. Et iterum: Prudentia carnis
mors est [(Rom. VIII)]
. Et: Sapientia carnis inimica
est Deo, legi enim Dei non est subjecta, neque enim
potest [(ibid.)]
. De nulla igitur istarum trium terrarum
potest intelligi, quod dictum est: Veritas
de terra orta est; id est nec de terra mortuorum,
quae est infernus, nec de terra morientium,
quae dicitur terra, vel tellus, solum, vel humus,
nec de terra mortalium, quae est mortale corpus;
sed de terra benedicta, de qua scriptum est: Benedixisti,
Domine, terram, tuam [(Psal. XCVIII.)]
;
quae et ipsa tripliciter intelligenda est: id est aut
de terra desiderabili, aut de terra exorabili, aut
de terra adorabili. Terra desiderabilis coelum illud

est, quidquid illud est, ad quod Apostolus raptus
est: ubi audiuntur vera ineffabilia, et gaudia inenarrabilia
absconduntur. Ista vere terra terra benedicta
est, carens omni maledicto, id est poena
et peccato, terra viventium, in quam quicunque
semel introeunt semper vivunt. Terra fructifera
de qua multiplex fructus usque ad nos descendit;
id est angelorum visibiliter apparentium dulcia
solatia, divinae legis mandata saluberrima, Christi
visitatio, Patris testificatio, Spiritus sancti unctio.
Angeli apparuerunt ut lex ordinaretur, sicut scriptum
est: Lex ordinata est per angelos in manu
mediatoris [(Galat. V)]
. Lex scripta est, ut peccatum
mortificaretur. Per legem enim notitia peccati:
Christus visitavit nos ut peccatum tolleretur, sicut

scriptum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata
mundi [(Joan. I)]
. Pater testificatus est, ut in Filium
crederetur, sicut scriptum est: Ego autem habeo
testimonium majus Joanne [(Joan. V)]
. Spiritus sanctus
missus est, ut pro corporali absentia Domini
alius Paracletus credentibus daretur, qui cum eis
maneret in aeternum, sicut scriptum est: Rogabo
Patrem meum et alium Paracletum dabit vobis [(Joan.
XIV)]
. Vae illis, qui pro nihilo habent terram istam
desiderabilem. Qui sunt autem isti, nisi qui terram
istam sterilem quam calcamus, vel quam portamus,
pro magno habent? Si autem hujus terrae desiderabilis
vilipendium et contemptus pro maximo peccato
Judaeis imputatur, quibus specialiter terrena

ista bona caduca et transitoria promissa fuerant,
quid de nobis fiet, quibus terrena contemni jussa
sunt; coelestia desiderari? Desideremus ergo, desideremus,
obsecro, terram desiderabilem, quae omne
desiderium superat, omne votum transcendit, omne
praecellit meritum, omne pretium ad comparationem
sui nihil esse ostendit. Porro terra exorabilis,
id est orari digna, et exorari facilis. Maria virgo
est; terra benedicta, sanctificata ab utero, impraegnata
a Spiritu sancto, omni maledictione carens,
salvo pudore concipiens, sine dolore pariens, sine
timore moriens, sine peccato vivens. Haec est terra
promissionis lacte et melle manans, id est promissum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.