PL 212, col. 497

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

veritas justificationis impiorum, veritas
glorificationis miserorum: lex enim per Moysen
data est, sed gratia et veritas per Jesum Christum
facta est
[(Joan. I)]
. Lex haec omnia praemonstrabat,
praefigurabat, praedicabat; sed nihil horum praestabat.
Nam impossibile erat peccata dimitti vel deleri
per sanguinem hircorum aut vitulorum; impossibile
quoque erat justitiam per opera legis impleri,
qui nihil ad perfectum adduxit lex [(Hebr. VII)]
. Constat
etiam claritatem legis Mosaicae in comparatione
claritatis evangelicae prorsus evacuari. Nam nec
glorificatum est quod claruit in hac parte, propter
excellentem gloriam. At quod per sanguinem Christi
mundatur, perfecte abluitur. Quas enim veternosissimas
maculas non emundet, qui et petras

scidit, et monumenta aperuit, et terram concussit,
et solem obscuravit? Et quod unctione Spiritus
linitur perfecte sanctificatur. Nam Christus resurgens
ex mortuis jam non moritur; mors illi ultra
non dominabitur [(Rom. VI)]
: ex qua resurrectione facies ejus resplendet ut sol,
cum lucet in virtute
sua: et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix [(Matth. XVII)]
,
qualia fullo non potest facere super
terram. Nulla ergo major arrha claritatis aeternae,
nullum pignus pretiosius nobis dare potuit beatae
immortalitatis in carne nostra complendae, quam
quotidie sumpta in immortalitatis alimentum, a
nobis mortalibus caro immortalis. Quod omnino verum
esse confessus est in Apulia ipse diabolus,

coactus invisibiliter ab ipsa veritate, per os mulieris
obsessae, meritis et precibus sancti Bernardi a
daemonio liberatae. Quis est autem dives ille tam
felix et beatus, qui de hac terra tres istos fructus
veritatis colligit, nisi cujus terra veritatem parit,
ut fiat quod scriptum est: Veritas de terra orta
est?
Fratres, benedixit Dominus terram nostram. Jam
ergo etiam de terra nostra potest oriri veritas,
quae ab ipsa veritate personaliter potuit assumi.
Oriatur igitur de terra cordis nostri vera compunctio,
de terra oris nostri vera confessio, de terra
corporis nostri vera satisfactio: cui triplici veritati
contrarium est triplex mendacium, id est voluntaria
consensus perversitas, locutionis falsitas,

simulationis calliditas. Quodlibet autem istorum
mendaciorum dupliciter perpetratur. Nam consensus
perversitatis est, quoties aut bonum alienum
non placet, aut malum alienum non displicet; istud
autem placere debet usque ad adjutorium totis viribus
conferendum; istud displicere usque ad
resistendum similiter pro viribus. Similiter duplex
est locutionis falsitas, videlicet cum aut falsum
dicitur, aut verum quod dicendum est tacetur:
error enim cui non resistitur approbatur; quod
subtiliter intellexit etiam gentilis ille comicus, cum
dixit: Pejerat saepe qui tacet; tantum est enim tacere
verum, quam et falsum dicere. Similiter duplex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.