PL 212, col. 498

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

est simulatio, cum videlicet aut mentis sanitas,
aut carnis infirmitas simulatur: pessima est
utraque fictio, nullum enim majus mendacium,
quam quod non solum ore, sed et toto corpore confirmatur.
Primum genus hypocrisis abundat in
claustralibus, secundum in saecularibus; quamvis
et apud illos spirituales nonnullos hypocritas, et
apud istos carnales plurimos perfacile sit invenire.
In utroque genere mentitur iniquitas sibi [(Psal.
XXVI)]
: sibi, inquam, non alii; quia si sapiens fueris,
tibimetipsi erit; si autem illusor, solus portabis
malum. Veritas perdet omnes qui loquuntur
mendacium, magis autem eos qui etiam operantur
iniquitatem: qui contra conscientiam aut simulant,
quod non sunt, aut quod sunt, dissimulant. Simulatores

et callidi provocant iram Dei. Porro istam
triplicem veritatem de terra triplex justitia de
coelo prospiciet: veram enim satisfactionem respiciet
et accipiet aeterna corporis glorificatio; veram
confessionem aeternum canticum, id est aeterna
mentis in divinam laudem prorumpens exsultatio;
veram exspectationem beata et aeterna Trinitatis
cognitio. De prima habes: Salvatorem exspectamus
Dominum nostrum Jesum Christum qui reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori clariritatis
suae [(Philip. III)]
. De secunda: Beati qui habitant
in domo tua in saecula saeculorum laudabunt
te [(Psal. LXXXIII)]
. De tertia: Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
. Ad quam

visionem nos perducere dignetur veritas hodie orta
de terra, meritis et precibus genitricis suae Mariae.
Amen.
SERMO III. IN NATALI DOMINI II. Ad clericos.
Et pluit illis manna ad manducandum [(Psal.
LXXVII)]
. Opportune satis post tam longum jejunium
pluit nobis Dominus manna ad manducandum.
Pluit ad copiam, manna, id est coelestem gratiam
incarnati Verbi, dulcem et salutarem praesentiam
ad manducandum, id est ad justitiam faciendam.
Haec est enim mannae absconditi, id est incarnati
Verbi vera comestio, justitiae videlicet delectabilis
et dulcis operatio, juxta illud Augustini: Crede

et manducasti. Quod est dicere: Habe fidem quae
per dilectionem operatur; et sic sacramenti virtus
a te manducabitur. Beati igitur, qui Verbum carnem
factum et tanquam verbum audiunt, et tanquam
carnem comedunt. Ad hoc enim verbum est,
ut salubriter audiatur, ad hoc caro factum, ut suaviter
comedatur, sicut ipsum Verbum dicit: Caro
mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus [(Joan. VI)]
.
Nimirum caro cibus est delectabilis:
et ideo per carnem delectatio significatur operis.
Sicut enim caro manducata cum quadam voluptate
trajicitur in corpus, et incorporatur carni et sanguini;
sic opus justitiae voluntarie et perseveranter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.