PL 212, col. 499

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

adimpletum, quodammodo incorporatur Spiritui,
in tantum ut ab eo nec post mortem possit separari:
sicut scriptum est: Opera enim illorum sequuntur
illos [(Apoc. XIV)]
. Hinc est quod incarnata
Dei Sapientia cum in peregrino carnis hospitio
novam pateretur esuriem, et tentaretur a diabolo
de lapide convertendo in panem respondit: Non in
solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit
de ore Dei [(Matth. IV)]
. Dicens autem non
simpliciter in verbo, sed addens in omni, significat
plura ferculorum genera sub uno verbi pabulo contineri.
Est enim verbum, ut panis confortans; et
est verbum, ut caro roborans; et est verbum, ut
vinum cor laetificans, et mentem inebrians audientis.
In praeceptis panis est, in consiliis caro, in promissis

vinum. In primis est necessitas, in secundis
voluntas, voluptas in tertiis. Sine pane omnis
mensa inops est, sine praeceptorum observatione
non constat salus. Sine carne autem potest quidem
coena duci, quamvis ex illa multo sit splendidior.
Similiter sine consiliorum susceptione potest quidem
salus acquiri, sed est illa multo copiosior acquiritur.
Solis enim consiliorum susceptoribus promittitur
centuplum, praeter vitam aeternam; quod est quasi
quaedam carnis pinguedo. Porro vinum promissorum
illud est, de quo dicitur in vulgari proverbio:
« Omnis religio sentit cum bono vino; » quia omnis
vere religiosus illud vinum optimum concupiscit.
De quo dicit architriclinus ad sponsum: Tu autem

servasti bonum vinum usque adhuc [(Joan. II)]
. Et de
quo dicit Psalmista: Inebriabuntur ab ubertate domus
tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos [(Psal. XXXV)]
.
Cum igitur verbum Dei verus ille cibus
sit, quo nutritur anima, vegetatur et vivit, profecto
constat quod ex solo auditu verbi nemo vitam
consequitur, sed omnino necesse est ut verbum
manducetur, sicut ipsa Veritas incarnata dicit: Nisi
manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis [(Joan.
VI)]
. Hoc est enim illud manna, quod nobis hodie
datur ad manducandum. Ad manducandum, inquam,
non ad perdendum, non ad spectandum, non
ad portandum, non ad vendendum, non ad reservandum.

Perdit auditor obliviosus, spectat lector curiosus,
portat factor nimiosus, vendit relator ambitiosus,
piger et fastidiosus operator reservat. Quidquid
autem de manna reservatur in crastinum, vermes
creat ex seipso; quia quidquid de mandatis
Domini in praesenti per negligentiam relinquitur
imperfectum, conscientiam torquebit in futuro.
Unde scriptum est, quod nec unum iota, nec unus
apex praeteribit ex lege, quin omnia impleantur
[(Matth. V)]
:
subaudi, vel conferendo vitam factoribus,
vel poenam contemptoribus inferendo. Hinc
est, quod Dominus mittens discipulos suos ad praedicandum,
et dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,
adjunxit: Docentes eos servare omnia, quae mandavi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.