PL 212, col. 500
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
vobis [(Matth. XXVIII)]
. Omnia, inquit, non autem partem,
vel medietatem. Cum igitur quidquid de manna
fiat nihil prosit facienti, nisi illud comedat; vae
omnibus qui colligunt magna nec comedunt; vae qui
considerant vultum nativitatis suae in speculo, et
abeuntes mox obliviscuntur quales se viderint. Vae
qui hodie accedunt sicci ad unctum, et sicci recedunt:
remanentes ad pluviam aridi, ad solem caeci,
ad rorem asperi, ad mensam jejuni: et inter angelicas,
quas hodie coelum mellifluum, imo mannifluum
roravit escas, miseri fame pereunt, et inedia
consumuntur. Beati autem, qui sic coeleste manna
colligunt, ut comedant; beati qui panem angelorum
manducant; beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt
illud [(Luc. XI)]
.
Custodiunt videlicet tanquam panem, qui nunquam
melius custoditur, quam cum comeditur;
multis enim subjacet periculis antequam comedatur:
at postquam in ventrem comedentis receptus
est, mox ab omni periculo securus est; nec est jam
quod ei timendum sit a fure vel a mure, a cane vel
a vetustate; a fure ne subripiatur, a mure ne corrodatur,
a cane ne diripiatur, a vetustate ne murco
corrumpatur. Fur est tentatoris calliditas, mus est
concupiscentiae carnalis improbitas, canis adversitas
molestans et affligens, superbia et invidia vetustas
est consumens. Nec immerito ista duo vitia sub nomine
vetustatis expressi, quibus inter caetera mala
nullum vel ad ortum antiquius, vel perniciosius ad
corrumpendum. Haec sunt enim primogenita Aegypti,
id est prima vitia diaboli tenebrarum principis:
quorum primum ortum est in coelo contra ipsum
Creatorem, secundum in paradiso contra primum
hominem. De quorum primo eleganter ait philosophus:
« Superbia nihil a te accipere libet; quidquid
das corrumpis (SENECA). » Et poeta:
Inquinat egregios adjuncta superbia mores.
[(CLAUD.)]
De secundo Salomon: Vita carnium suavitas cordis:
putredo ossium invidia [(Prov. XIV)]
. Ad hoc ergo,
ut hodiernum manna totum comedatur, per singula
gomor, id est verbum Domini bene custodiatur
ab auditoribus, necessarium est quadripertitum remedium
contra praedicta quatuor pericula, id est
contra furem prudentia vigilans, contra murem
temperantia refrenans, contra canem fortis patientia,
vel patiens fortitudo; contra duplicem vetustatem
charitatis perfectio, quae nec inflatur contra superbiam,
nec aemulatur contra invidiam; sed benigna
et humilis occidit hanc et illam. Sed jam quod
de hoc manna dante Deo collegimus, in panes laicos
transformemus. Vulgo dicitur, jejunus stomachus
non est fastidiosus; quod poeta sic dicit:
Jejunus stomachus raro vulgaria temnit.
[(HORAT., Sat., II, 2, 38.)]
Ut enim ait Cicero, « Omnes cibi et potus desideriis
condiuntur. » Ptolomeo peragranti Aegyptum
comitibus non consecutis, cum esurienti panis cibarius
in capsa oblatus esset, nil visum est illo pane