PL 212, col. 501
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
jucundius. Darius in fuga cum aquam turbidam et
cadaveribus inquinatam bibisset, negavit se unquam
bibisse jucundius. Lacedaemonii fame et labore cibos
suos condire solebant. Haec sunt condimenta ordinis
nostri.
Idcirco sancta et universalis Ecclesia a Spiritu
sancto edocta, salubriter et sapienter instituit, ut
ante Natale Domini per totum Adventum jejunia celebrentur,
volens nos afferre ventres vacuos ad
mensam epularum coelestium nobis hodie praeparatam.
Nam si ventres plenos ad eam afferremus, aut
easdem respueremus delicias, aut illas sumentes
cum fastidio, saporem quem afferunt perderemus;
quia, ut solet dici, tertia mica pastam sapit. Fratres,
Deus cum fecisset angelum et hominem, tantum
dilexit hominem, ut eum exponeret dapibus
angelicis educare; sed quia sapientia sapienter agit,
noluit ei a principio cibum dare tam solidum; quia
humanae novitatis infirmitas adhuc pene edentula
exercitatos sensus nondum acceperat ad eum masticandum.
Quod et ipse Deus probare per experientiam
non distulit; nam cum dedisset homini mandatum
ad portandum facillimum, ille novitate suae felicitatis
ebrius, portare illud non potuit; sed divinae
voluntati, cui obtemperare cibus angelorum est, voluntatem
uxoris praeposuit; nec mortis intentatae
minis terribilibus a tanta stultitia revocatus. Justo
ergo judicio Dominus hominem privavit paradisi
deliciis, quibus quamvis magnae sint, altiores praeposuerat,
id est divinam facere voluntatem. Expulsum
autem a monte deliciarum in hanc vallem miseriae,
permisit, ut misericors, ad miseriarum solatium
mundanis uti voluptatibus; quas tamen interdum
multo calamitatum sale misericorditer aspergebat.
Unde homo redimendus tandem fatigatus suis iniquitatibus
coepit desiderare justitiam, vicatim eam per
ora prophetarum infatigabilibus desideriis inclamando.
Quod pueri nostri significant, cum nocturnis
vociferationibus natale Domini tripudiantes inclamant.
Horum tandem clamoribus excitatus Pater
misericordiarum opportuno tempore panem misit
angelicum: tunc scilicet cum jam mundus coeperat
fastidire terrenum. Nam et olim in deserto filii Israel
non ante suscipere meruerunt rorulentam pluviam
panis angelici, donec illis cibi Aegyptii quos
secum tulerant defecerunt
[(Exod. XVI)]
. Sed et
postquam pervenerunt ad terram promissionis, mox
ut coeperunt vesci de fructibus terrae, panis coeli eis
defecit.
Beatus, cui deficit panis terrenus, ne panis angelicus
deficiat. Beati, qui terrenis evacuantur dapibus,
ut repleri coelestibus mereantur. Nihil enim
sic meretur repletionem coelestium, ut voluntarie
suscepta propter hanc evacuatio terrenorum. Beati,
inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam
ipsi saturabuntur [(Matth. V)]
; e contrario autem: Vae vobis divitibus qui habetis consolationem
vestram
[(Luc. VI)]
. Hoc ipsum et ecclesiastica demonstrat