PL 212, col. 502

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

institutio, quae neminem nisi jejunum ad
sacramentum altaris permittit accedere, nisi forte
repentino alicujus infirmitatis periculo praegravetur.
Nam et Eliseus noster nonnisi vasa vacua spiritualis
olei largitate perfundit: et Psalmista saturitatem
panis angelici nonnisi pauperibus repromittit, dicens: Edent pauperes et saturabuntur
[(Psal. XXI)]
.
Pauperes enim, id est saeculi contemptores, ait
glossa interlinearis. Quisquis ergo per hoc Adventuale
jejunium a carnalibus desideriis se evacuavit,
securus ad delicias panis angelici nobis hodie appluentis
accedat. Hoc est enim manna illud hactenus
absconditum, sed hodie in carne manifestatum,
sermo scilicet divinus, cujus comestione admodum
delectabili, id est operatione praedulci, illi beati

spiritus et vitam, et beatitudinem consequuntur. Ex
tali nimirum edulio confirmati ne cadant, roborati
ne langueant, animati ne tepescant, et ne ultra esuriant
satiati.
Hujus tamen mannae duplex est pluvia, una sub
specie verbi puri corporaliter ab hominis prolati,
altera sub regia carnis humanae trabea. Qualiter
ad nos hodie de virginalis aulae pluvia mannae secretiore
thalamo processit. Pulchre autem sermo
divinus manna nuncupatur, nomen interrogativum
vel potius admirativum loco proprii vel appellativi
sortitus, ex repentinae scilicet admirationis eventu:
quia cum primum filii Israel rorulentam pruinam,
vel rorem pruinosum vidissent, dixerunt: Manhu?
quod interpretatur quid est hoc? [(Exod. XVI.)]
Quod

nomen divino sermoni tam prolato ab homine, quam
nato de Virgine, satis convenienter aptatur, quia
nunquam sic locutus est homo, sicut uterque loquitur,
Galilaeus est enim, unde et utrumque loquela
sua manifestum facit, et ideo bene appellatum est
manna, propter admirationem singularis efficaciae
et novitatis inauditae. Audi potentiam singularem: Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus
venit
[(Sap. XVIII)]
. Et illud: Dixit et facta sunt, mandavit
et creata sunt [(Psal. CXLVIII)]
. Et illud: Nonne
verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens
petram? [(Jer. XXIII.)]
Audi novitatem inauditam: Beati pauperes, beati qui lugent, beati qui esuriunt,
beati qui persecutionem patiuntur
[(Matth. V)]
. Manhu?

quid est hoc? [(Exod. XVI.)]
Quis unquam audivit talia?
Speciebus miseriarum imponit nomina beatitudinum.
Vere nunquam locutus est homo, sicut hic loquitur
[(Joan. VII)]
.
Mundus dicit pauperem ubique
cadere; ille vero dicit pauperem regem esse, et regem
coeli. Mundus dicit mites terram suam perdituros,
iste vero possessuros. Mundus dicit luctum contrarium
consolationi: iste vero meritum esse sempiterni
solatii. Mundus dicit esuriem nunquam convenire
cum saturitate: iste vero solos esurientes
saturandos esse. Mundus dicit persecutionem pati
etiam propter justitiam summam esse miseriam, ille
vero per talem patientiam perveniendum esse ad
beatitudinem sempiternam. Manhu? quid est hoc?
nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.