PL 212, col. 504

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

manna verbi Domini, quod nobis pluit Dominus ad
manducandum, et manducemus cum aviditate,
tanquam famelici, cum suavitate, tanquam panem
coeli, nihil inde reservantes vermi et putredini, sed
totum comedentes, vel absumentes igni, sicut et de
agno paschali praecipitur, ut nihil ex eo usque mane
relinquatur, sed vel totum vicinus assumptus comedat,
vel residuum ignis absumat
[(Exod. XII)]
. Beatus,
qui panem angelorum sic totum manducaverit,
ut nihil inde furetur inimicus per ejus imprudentiam,
nihil inde rodat per intemperantiam, nihil
inde mordeat per impatientiam, nihil inde putrefaciat
venenum invidiae, fermentumque superbiae nihil
corrumpat. Beatae januae coeli, quarum apertio
tam pretiosam effundit pluviam! Quam gloriosae

nubes illae, quibus divina mandat indignatio, ne
pluant super indignos hunc imbrem
Ipsae sunt jannae, quae et nubes, doctores scilicet
Ecclesiae, et sancti quilibet praedicatores, qui januae
dicuntur, ab exemplo vitae laudabili; nubes, ab
humore suspenso verbi. Istae januae aperiuntur,
quando eis docendi gratia copiosa confertur, sicut
de ipso fonte gratiarum Scriptura protestatur, dicens: Et aperiens os suum, docebat eos, dicens:
Beati pauperes spiritu,
etc.
[(Matth. V)]
. Clauduntur
autem, quando non reseratis primo portis justitiae,
aut contemptibiliter aliunde profluit, aut omnino
non effluit imber doctrinae; nam cujus vita despicitur,
restat, ut praedicatio contemnatur. Sed haec
dicta sunt de prima pluvia coelestis mannae, secundum

quod significat rorem vivificum divini
Verbi humano subministratum obsequio. Nunc de
secunda videamus, per quam designatur incarnati
Verbi desiderata praesentia de virginali utero hodie
adveniens, tanquam roris pluvia de coelo cadens,
sicut scriptum est: Mane jacuit ros per circuitum
castrorum; cumque operuisset superficiem
terrae, apparuit in solitudine album, in similitudine
pruinae minutum, sicut semen coriandri, et quas
pilo tusum [(Exod. XVI)]
. Et vide, quam merito appellatum
sit manna Verbum incarnatum; quippe
positum in signum, cui fere ab omnibus erat contradicendum.
Nam conceptus est Jesus Christus de
Spiritu sancto. Cum ergo desponsata esset mater

Jesus Maria Joseph, et inventa esset ab eodem habens
in utero de Spiritu sancto, dixit idem Joseph: Quid est hoc?
Ego conscius sum virginitatis
hujus: unde ergo habet in utero? Natus est idem
Jesus de Virgine Maria, et dixit omnis mundus: Quid est hoc?
Quando ista virgo et mater est, generationem
istam quis enarrabit? Unde et Ecclesia
canit: Quando natus es ineffabiliter ex Virgine
(Offic. Eccl. ). Annuntiatus est natus idem Salvator
pastoribus ab angelo, cum tali signo: Invenietis
infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
Et omnes qui audierunt mirati sunt de his, quae dicta
erant a pastoribus ad ipsos [(Luc. II)]
; et dixerunt: Quid est hoc?
quomodo potest iste jacens in
praesepio Salvator esse mundi? Indicatus est a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.