PL 212, col. 505

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

stella Rex esse Judaeorum, et inquisitus a magis tanquam
Rex eorum, et dixit Herodes: Quid est hoc?
nonne ego sum rex Judaeorum? Circumcisus est
octavo die, tanquam e ventre matris aliquid attulisset
superfluum, et dixit diabolus: Quid est hoc?
quid pertinet circumcisionis remedium ad Filium
virginis, ne dicam ad Dei Filium? Redemptus est
quadragesima die oblatione avium, tanquam ipse in
Adam cum caeteris esset venditus sub peccato, et
dixit iterum diabolus: Quid est hoc? quomodo
iste Redemptor est, sicut ait Simeon, qui ut alii
infantes oblatione redemptus est?
In hac autem sententia diligenter notanda est
multiplex mannae commendatio, ab opportunitate
temporis, a largitate muneris, a suavitate roris, ab

utilitate comestionis: Mane, inquit, jacuit ros [(Exod. XVI)]
.
Mane, id est in initio novae lucis, post
tenebras veteris ignorantiae et iniquitatis, nondum
tamen in plena luce, Judaeorum adhuc populo claudicante.
Hinc est illud: Quasi diluculum praeparatus
est egressus ejus [(Ose. VI)]
. In diluculo est quasi
quaedam commistio tenebrarum et lucis; ideo Salvatoris
adventus pulchre diluculo comparatur; quia
etsi novam lucem fidelibus attulit, nox tamen ab
infidelibus non recessit, juxta illud Isaiae: Venit
mane et nox [(Isai. XXI)]
. Quasi enim mane et nox
simul venerunt, quando et gentes accesserunt ad
lumen fidei, et Judaei increduli in suis tenebris remanserunt.
Nam lux in tenebris lucet, sed tenebrae
eam non comprehenderunt. In hoc ergo mane jacuit,

id est pauper et despectus advenit; pauper
enim ubique jacet. Vere jacuit, qui ad nascendum
virginem pauperculam in matrem elegit, non reginam,
vel principissam; rigorem frigoris, et hiemis
horrorem; non vernam temperiem, vel aestatis calorem;
medium nocturnae quietis silentium, non
publicum diurnae actionis tumultum; Bethleem
parvulam in millibus Juda, non urbem regiam in
tribu Juda. Vere jacuit, pannis involutus, non sericis;
in praesepio reclinatus, non in palatio; terra
contentus pro culcitra, feno pro pluma, stabulo pro
aula, coelo pro aulea. Jacuit, inquit, ros, id est
contemptibiliter natus Jesus Dei Filius, mitis et
suavis, benignus et dulcis, mansuetus et patiens,

misericors et clemens. Ros, id est tota sancti Spiritus
unctione delibutus, unctus prae participibus oleo
laetitiae.
Unde et se inter christos Christum antonomastice
vocari demonstravit, dicens: Spiritum Domini
super me, eo quod unxerit me [(Isai. LXI)]
, subaudi,
prae caeteris excellenter, ros. In rore tria
consideranda sunt, frigiditas, claritas, suavitas.
Frigiditas in sensu, claritas in aspectu, suavitas
in gustu et tactu: ad ardorem exstinguendum, repellendum
tenebras, ad dolorem mitigandum, et
tollendum fastidium, vel appetitum provocandum.
Ros iste de primo habuit pruinae similitudinem; de
secundo albedinem, de tertio similae cum melle, sive
panis oleati saporem. De primo est illud: Omnem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.