PL 212, col. 506

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

ardorem refrigerabit ros [(Eccli. XVIII)]
. De secundo
est illud: Ros lucis ros tuus [(Isai. XXVI)]
. De tertio: Ero quasi ros, Israel germinabit ut lilium
[(Ose. XIV)]
.
Ros nocte descendit: Christus nocte natus est.
Nox humani generis peccata significat, quae magis
merebantur iram Judicis, quam clementiam Salvatoris.
Per hoc igitur quod Christus natus est, significatur,
quod gratia vocationis divinae non ex meritis,
sed gratis datur, et indignis confertur, juxta
illud: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque
secundum iniquitates nostras retribuit nobis [(Psal. CII)]
.
Item descendit ros quiete et sine strepitu.
Similiter omnipotens sermo Dei a regalibus
sedibus venit, cum medium silentium tenerent omnia:
per quod significatur, quod gratia Dei nullam

contradictionem patitur, nullum sustinet impedimentum,
nullo repelli repagulo, nullo valet obice
retardari. Item ros sparsim descendit. Similiter nativitas
Christi quasi per mundum sparsa est,
quando Christus in Judaea natus est per carnem;
sed non in ea natus per fidem. In oriente vero magis
annuntiatus per stellam, quasi ibidem fide natus,
et ignotus carne. Unde scriptum est de roris
hujus pluvia sparsim decidente: Plui super unam
civitatem, et super aliam non plui: pars una compluta
est, et pars super quam non pluit, aruit [(Amos.
IV)]
. Cui simile est illud: Jacob dilexi, Esau autem
odio habui [(Malac. I)]
. Et illud: Ergo cujus vult miseretur,
et quem vult indurat [(Rom. IX)]
.
Ita ros minutatim cadit; quia redemptionis nostrae

salutare mysterium nec ipsis patriarchis et
prophetis totum simul et semel, sed particulatim
revelatum est. Unde et Joannes praecursor et Baptista,
qui plusquam propheta ab ipsa Veritate
appellatus est, postquam digito eum demonstraverat
dicens: Ecce Agnus Dei [(Joan. I)]
, tamen postea
de ejusdem redemptionis fine quasi dubi ans interrogat
et dicit: Tu es, qui veturus es, an alium exspectamus? [(Matth. XI.)]
Gratia quoque Redemptoris
nunquam se totam simul et semel alicui contulit;
sed per augmenta quaedam quotidianorum profectuum
in electos descendere consuevit, sicut scriptum
est: Justorum semita quasi lux splendens procedit,
et crescit usque ad perfectum diem [(Prov. IV)]
.

Nemo enim repente fit summus: per numeros veniunt
ista gradusque suos, unde et Paulus: Qui
autem administrat semen seminanti, et panem ad
manducandum praestabit; et augebit incrementa frugum
justitiae vestrae [(II Cor. IX)]
. Pulchre autem
ros iste ab Isaia ros lucis appellatur; ros ut refrigeret;
lucis, ut illuminet; refrigeret concupiscentiam
mali, illuminet ignorantiam boni. Ros lucis
irrigans et irradians, impinguans et illustrans. Irrigans
siccitatem, irradians caecitatem; impinguans
affectum, illuminans intellectum. Sequitur: Per circuitum castrorum
[(Exod. XVI)]
, id est caste
et sobrie et pie viventium. Nam castrum dicitur a
castrando; quod autem dicitur, Per circuitum, illud
innuit, quod alibi dicitur: Suavis Dominus universis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.