PL 212, col. 96
Relatio insignis miraculi (Odo de Soliaco), J. P. Migne
sustinuit, populo transacto, nemine laeso
vel submerso, corruens, praecedentis miraculi indicium
fuit et testimonium. B. igitur virginis laudibus
ascribendum est quod pons confractus et ruinosus
ipsam D. virginem et universum populum transeuntem
sustinere potuit et quod post transitum ejusdem
virginis totiusque populi nemine laeso corruit.
Insuper quod Sequana tumens ejus virtute seipsam
retraxit et restrinxit, quod tanta etiam subsecuta
est temporis serenitas, quod meritis S. Genovefae,
gratia Dei contulit ad salutem populi Parisiensis,
ad civitatis ejusdem et totius patriae liberationem,
ad gloriam divinam, ad honorem B. Genovefae, cujus
suffragiis ab omnibus periculis liberantur qui digne
ejus memoriam venerantur: miremur ergo miraculum,
veneremur mysterium, adoremus Deum, ad
aeternae vitae suspiremus praemium. Amen.