PL 212, col. 97

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

Quae te existimo nonnunquam tecum cogitasse, lector benevole, et adhuc cogitaturum: me quoque crebro
sollicitarunt eaedem cogitationes: quam ob causam tanta undecunque librorum copia hac nostra
tempestate proveniat. Sed cum finem hujus inaestimabilis copiae librorum pressius mecum considero, facillime
animadverto, quod omnipotentis Dei singularis et inexplicabilis benevolentia, misericordiae conjuncta,
in ultimo nunc mortalium saeculo, piissime et dulcissime, nobis negligentibus, nobis desidiosis,
nobis prae immundis voluptatibus enervatis hominibus, succurrere et opem ferre decrevit; ut quia jam
isto corrupto saeculo, vix unus et alter reperiri possint fortassis qui describerent omnia ea, illa praeclarissima
quae veteres et majores nostri magna cura composuerunt et scripserunt; ne eorum monumenta
laboresque perirent, ne omnium disciplinarum artes praestantissimae penitus obliviscerentur, Germanicae
nationi hoc pulcherrimum decus et ornamentum, imprimendorum librorum optimus et maximus Deus,
et inventionem largitus est et artem, unde uno tractu et labore, quamquam maximo, plus uno die
formis illis faberrime excogitatis, nunc emaculatissime et expunctissime excuditur, quantum multi homines,
mille diebus scribere potuerunt. Ideo hoc nostro felici saeculo, maxima et optima etiam exquisitissima
volumina, in omni genere litterarum et disciplinarum, parvo et exiguo aere comparari possunt.
Igitur sit tibi, candide lector, gratissimum, te posse litteras, scientias, disciplinarum omnium artes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.