PL 213, col. 19

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

quadratus, stabilis, super quem nostrarum orationum
vota congerimus, unde orationes per Jesum
Christum Dominum, terminamus; super quem agnum
mactamus, vitulum et haedum, dum Christi innocentiam,
opera, poenitentiam consecramus; super
quem corpus Christi conficimus, quoniam in eum
credentes ex eo reficimur; et cum eo quasi multa
membra corpus unum, et quasi multi lapides altare
unum efficimur. Aureus est, quia « in eo sunt omnes
thesauri sapientiae, et scientiae Dei absconditi.
» Arae quoque et altaria crucem Domini repraesentant;
agnus igitur, et haedus, et vitulus in ara
Christus est in cruce suspensus, qui cum sit innocens,
peccata nostra tulit, et terram nostrae carnis
perdomuit, et semine Spiritus sancti fruge ditavit.

Gradus, quibus ad altare ascenditur, sunt martyres,
quos, quia pro ejus amore sanguinem suum fudere,
sponsa in Cantico amoris ascensum purpureum appellavit,
vel per altare uniuscujusque fidelis
cor, lapideum fidei soliditate, aureum sapientiae
dote. Per gradus virtutes accipimus, habens quindecim
gradus, quibus Salomon in templum ascendendum
instituit, quos Propheta in quindecim
psalmis continue demonstravit, quos beatus vir ascensiones
in corde suo disposuit. Haec scala est,
per quam Jacob angelos ascendere et descendere
vidit. Altare quoque locus secretior appellatur,
juxta illud Apocalypsis: Exivit Angelus de altari,
hoc est Christus de loco secretiori. Altare vero de

lignis setim, est via justorum munda, videlicet,
firma et incorrupta, ad offerenda sacrificia bonorum
praeparata operum, ubi carnes animalium mactantur;
quia carnem suam cum vitiis et concupiscentiis
crucifigunt, et Deo in odorem suavitatis hostiam
viventem offerunt. Altare thymiamatis,
quod etiam fuit de lignis setim, auro vestitum,
est conversatio perfectorum, qui sunt in fide firmi,
sapientia fulgidi, quatuor virtutibus eminentes, orationibus
vacantes ad suscipiendum et fovendum
charitatis ignem, ad offerenda virtutum libamina
praeparati: studeamus itaque, fratres, ut nostra altaria
per altare ad altare valeant pervenire.
CAPUT IV. DE PARTIBUS ECCLESIAE.
Lapides pretiosi omnes muri tui, et turres Hierusalem
gemmis aedificabuntur, sic aedificatur
Ecclesia, ut habeat pavimentum cum subterraneis
cryptis, quatuor parietibus longa lataque surgat in
altum; quaedam tamen in modum crucis formantur,
quaedam rotundae fiunt, muris de lapidibus caementoque
compactis cum fenestris aliquibus obliquatis,
et ostiis; continens infra se cancellos et pulpita, columnas
cum basibus et capitellis, trabes, tigna et
tegulas, cocleas et cum luricatis tabulata; de foris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.