PL 213, col. 20
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
adnectuntur exedrae, coemeteria, turres et claustra.
Pavimentum, quod pedibus calcatur, vulgus est,
cujus laboribus Ecclesia sustentatur: cryptae subterraneae,
sunt eremitae, cultores equidem secretioris
vitae; doctrinis quatuor Evangeliorum velut parietibus
surgunt in alta virtutum; longitudo ejus longanimitas
est quae patienter adversa tolerat, donec
ad patriam perveniat; latitudo charitas est quae dilatato
sinu mentis amicos in Deo et inimicos diligit
propter Deum. Altitudo spes est retributionis futurae,
quae prospera et adversa contemnit, donec videat
bona Domini in terra viventium; sed quae in
modum crucis fiunt, nos mundo crucifigi, vel
Crucifixum sequi debere ostendunt, juxta illud:
« Qui vult post me venire abneget semetipsum, et
tollat crucem suam et sequatur me. » Quae fiunt
in modum circuli significant Ecclesiam dilatatam
per circulum orbis, unde: « In fines orbis terrae
verba eorum, » vel quod de circulo orbis perveniamus
ad circulum coronae aeternitatis.
Muri lapidum caementati sunt religiosorum in fide
et operatione fortium collegia, vinculo charitatis
unita, infirmos suis orationibus munientia, de
quibus lapides pretiosi, sunt omnes muri tui Hierusalem,
et alibi: « Aedificentur muri tui Hierusalem
; » ergo lapides in muris quatuor, sunt homines
in collegiis, in quatuor mundi partibus constitutis,
vel in quatuor eruditis, vel quatuor virtutibus
stabilitis, omnes sunt expoliti et quadrati, pretiosi
et gemmati, id est mundi, et firmi, virtutibus ornati
per manum summi artificis ordinati, qui tanto amplius
rutilant, quanto magis charitate fervent; quorum
quidam sustinent alios, ut apostoli, quidam sustinent
et sustinentur, ut doctores, quidam sustinentur
ut imbecilles, qui quanto differentius excellunt,
tanto humiliores aedificium plus elevant, quos omnes
lapis angularis fidei unitate, et bitumine charitatis
compaginat. Caementum quoque constat ex calce,
aqua et sabulo; calx est fervor charitatis, aqua Spiritus
sanctus, quibus sabulum admiscet, cum spirituales
de terrenis sollicitudinem gerunt, sine quibus
in hac vita non vivitur, qui in fluctibus saeculi
conquatiuntur, et ictibus constantiae murum efficiunt,
et patientiae antemurale praeponunt, unde: « Urbs
fortitudinis nostrae Sion, ponetur in ea murus et
antemurale » in passione; vel per muros Scripturas
sanctas accipimus, quibus haereticorum importunitatem
excludimus.
Fenestrae, quae tempestatem excludunt, et lumen
inducunt, sunt doctores qui haeresum turbini resistunt
et fidelibus Ecclesiae lucem infundunt, unde:
« En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per
fenestras; » velatus enim pariete nostrae mortalitatis
de alto nos per fenestras, id est apostolos, illuminavit,