PL 213, col. 226

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

celebrantur, prima de Matre: Vultum tuum; alia
de Filio: Puer natus est nobis; quod si quis alteram
voluerit omittere, non omittat illam, quae
spectat ad virginem, ut dicat orationem: Deus, qui
salutis aeternae, quae dicenda est a Circumcisione
usque ad Epiphaniam, et ab Octava Epiphaniae
usque ad Purificationem. In hac vero die triplex
solemnitas intimatur, scilicet Ogdoadis, circumcisionis
et nominis impositionis, ut in Evangelio legitur: Postquam consummati sunt dies octo:
verborum
trium fit commemoratio. Prima solemnitas
Ogdoadi assignatur, id est octavae diei, et quia sequentes
dies octavarum nominibus decorantur, idcirco
de octavis fecundior sermo decurrat. Octavum
diem celebrandum Leviticus liber insinuat, dicens:

« Dies octavus erit celeberrimus atque sanctissimus.
» Celebrantur autem octavae diversis et
specialibus causis, verbi gratia, celebratur Octava
Nativitatis ob reddendam causam primae diei; in
die Nativitatis coluimus Christi adventum ad nos,
in Octavis colimus hominum adventum ad Christum;
ipse autem venit ad nos, ut iremus ad eum,
et hoc ex antiphonis manifeste dignoscitur. Ibi dicitur: Genuit puerpera regem.
Hic O! admirabile
commercium! nomine commercii datur intelligi,
aliud dari et aliud accipi. Dedit nobis Christus
suam divinitatem et accepit nostram humanitatem;
quod dedit, colitur in nativitate; quod accepis, colitur
in octava die. Membra juncta capiti congratulantur

in festivitate praesenti, sic et in aliis antiphonis:
in illis agitur de Nativitate, in istis de membrorum
copulatione, quae facta est per Nativitatem.
Antiphona illa: Mirabile mysterium hominis, declarat
assumptionem, cum dicitur: innovantur. Ecce
nova permutatio naturarum quia Deus fit homo, et
homo Deus; sic tamen, ut quod fuit permansit,
et quod non erat assumpsit, non passus commistionem,
quam Sabellius identitavit, nec divisionem,
quam Arius oblatravit. Ob similem causam octava
celebratur Epiphaniae. Nam in Epiphania cantatur: Quod Dominus est baptizatus;
in Octava causa redditur
cur baptizatus, scilicet ut baptizemur, ut a
peccatis per nostrum lavacrum abluamur, quod ex
ipsis antiphonis declaratur: Veterem hominem. Hic

quaeritur cur Octava Passionis eodem rationis articulo
non celebretur? Sicut enim Christus, qui
est sol justitiae, natus est non propter se, sed ut
lux nostris mentibus, qui eramus in tenebris appareret
; sicut etiam baptizatus est non propter se,
sed ut nostra peccata lavaret; sic mortuus est non
propter se, sed ut nos moreremur peccato, per quod
nos a morte liberaret. Respondeo: quia superveniens
festum laetitiae obumbrat, et abolet commemorationem
tristitiae, verumtamen licet reddatur
ratio, cur non fiant, non tamen usquequaque in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.