PL 213, col. 225

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

pro peccatis nostris; dum ergo non discrepant,
sed mysterium incarnationis concorditer narrant
illud prophetando, istud asservando, in propitiatorium
vultum suae intentionis dirigunt, et se vicissim
respiciunt, hoc quoque verbum est illud salutare
de quo protinus canitur in graduali: Viderunt.
Haec est lux magna, quae descendit in virginis
uterum: « Quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. » Et attende quod
neumae, quae modulantur in Kyrie eleison, vel alleluia;
potius per E, vel per A jubilantur, ut per
has vocales significemus spirituale gaudium,
quod nobis in partu Virginis est restitutum, cui
facta est mutatio ejus nominis Eva, dicente Angelo:
« Ave Maria; » Ave quidem vox est gaudii, Eva

luctus, quem nascentes exprimunt lugentes, E, vel
A. Hic demum, est dives ille et potens qui dicitur
in offerenda: Tui sunt coeli, et tua est terra, tu humiliasti
superbum, sed nunquid hodie humiliavit,
quando Patrem et matrem vocare nescivit? Respondeo:
Humiliavit per causam, juxta illud: « Accelera,
spolia detrahe, festina praedari. » In communione
de eodem, qui est salutare concluditur,
quod, Viderunt omnes fines terrae, quod quia beatus
Petrus vidit, et confessus est prae caeteris, revelante
sibi Patre, qui est in coelis; ideo statio
est ad Sanctum Petrum. Illud non est silentio praetereundum,
quod ab hodie ad octavam Epiphaniae
semper ad primam, tertiam, sextam et novam dicimus

responsoria, et eorum versus cum Alleluia,
ad repraesentandum summam laetitiae, quae advenit
tempore gratiae. Vesperae quoque Natalis Domini
singulis diebus prius totae cantentur. Postea Magnificat
cum Antiphona, et collecta de sequenti festo
beati Stephani, et aliorum dicatur. Quidam vero
dicunt secundam vesperam totam, quidam duntaxat
antiphonam et collectam, et est privilegium istarum
vesperarum; quia cum caetera officia pro supervenienti
festo mutentur, istae vesperae non mutantur,
et est singulare in istis, eo quia Dominus venit in
vesperis, id est in ultima aetate mundi ad salvandum
saltem reliquias generis humani.
CAPUT VII. DE OCTAVA DOMINI.
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur
puer, vocatum est nomen ejus Jesus. In
die Natalitio duo festa concurrunt, parientis et
partus, id est matris et filii; sed propter filii celebritatem,
de matre plene solemnizare nequivimus.
Ipsius ergo solemnia reservavimus ad octavam, hoc
significantes quod si Christo in hac vita servierimus,
de Ecclesiae glorificatione, quam Maria figurat,
in octava, id est in futura vita gaudebimus,
ideoque nocturnum officium, ex magna parte ad
virginem pertinet parientem; idcirco et duae missae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.