PL 213, col. 109

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

antonomastice, ab eu quod est bonum, et angelus
quod est nuntius. Nuntiat enim vitam post
mortem, requiem post laborem regnum post servitium;
vel ab Evan et Gelos, ut quidam dicunt;
sed idem sensus est. Licet enim aliae Scripturae
bonum annuntient, tamen haec, quam ore proprio
Dominus praedicavit, sibi nomen Evangelii vindicavit.
Titulantur autem Evangelia duplici forma,
vel per initium Sancti Evangelii; sicut in principiis
evangelistarum; vel per sequentia sancti Evangelii,
et dicitur sequentia, quia sequitur initium
vel praecedentia. Respondet populus: Gloria tibi,
Domine. In Evangelio agitur de gloria Dei et nostra,
scilicet quod diabolum vicit, et victor ad gloriam
Dei Patris ascendit, quod nos redemit et

nobis majora promisit. Audientes igitur Evangelii
mentionem, nos ad orientem vertimus, et exclamamus
in laudem Creatoris: Gloria tibi, Domine,
quasi dicamus: Quod in Evangelio praedicatur, et
nos credimus et speramus, nobis proficiat, nobis
eveniat, sine fine permaneat. Et exinde: « Non nobis,
Domine, non nobis, sed nomini tuo » inest, et
inerit « gloria, » et ita populus glorificat Deum
qui misit nobis Verbum salutis, « et fecit redemptionem
plebis suae, » juxta quod in Actibus
apostolorum dicitur: « Et glorificaverunt Deum. »
Cumque haec dicuntur, tam qui audit, quam qui
profert, primo cum pollice fronti signum crucis
imponit, secundo ori, tertio pectori. Fronti signum
crucis imponitur, quoniam in fronte sedes est pudoris

et verecundiae. Unde impudicos homines appellamus
effrontes, quasi sine fronte. Per hoc ergo
quod fronti signum crucis imprimimus, ostendimus
nos non erubescere Dominum nostrum esse
crucifixum, quod nobis a Judaeis et gentilibus improperatur.
Unde Apostolus: « Praedicamus Christum
Dominum nostrum crucifixum, Judaeis quidem
scandalum, gentibus vero stultitiam; »
nec erubescere debemus, quoniam qui erubuerit
Filium in hoc mundo, filius erubescet eum coram
Patre et angelis in Judicio; in hoc quod os signamus
et pectus, innuimus quod Dominum
crucifixum et ore confitemur, et corde credimus;
corde enim creditur ad justitiam, et ore confessio

fit ad salutem; igitur in pectoris signo fides
et oris signo confessio, in frontis signo intelligitur
operatio, quasi dicat: Signo me in fronte,
ore et pectore; quia crucem Christi non erubesco
sed praedico et credo.
Quaeritur qualiter nos signare debemus, scilicet
a sinistra in dexteram, vel econtrario. Quidam volunt
a sinistra in dexteram esse signandum, ex hac
auctoritate: Egressus ejus a Patre, excursus
usque ad inferos, regressus usque ad sedem Dei;
Christus enim a Patre venit in mundum, inde

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.