PL 213, col. 228

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

immaculatus, non habens maculam, neque rugam,
« qui peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus; » cur, inquam, voluit circumcidi,
qui nihil habuit in se, quod debuit amputari?
Respondeo: sicut voluit in templo praesentari,
sicut et baptizari, sicut et de agno paschali cum
discipulis epulari, sic voluit in corpore circumcidi
non propter se, sed propter nos. Tum ne Judaei
stomacharentur in eum, dicentes: Hunc non esse
Messiam promissum in lege; quia non vivit secundum
legem, qui de se ipso postea dixit: « Non veni
solvere legem, sed adimplere. » Tum propter figuram;
carnalis etenim circumcisio figurat praesentem
spiritualem, quae est ex gratia, et futuram,
quae erit in gloria; nec dedit nobis exemplum

carnaliter circumcidendi; quasi « circumcidimini,
Christus vobis nihil proderit, » sed invitavit nos
spiritualiter ad spiritualem circumcisionem, id est
vitae innovationem, ad quam nos invitat Spiritus per
Jeremiam, dicens: « Novate vobis novale. » Et
forte non sine occulta causa haec innovationis solemnitas
in anno gentilitatis novo concurrit; quia
tunc novum annum augurata strena, et bono omine
celebrabimus, si mente et spiritu renovati fuerimus
; demum carnalem circumcisionem baptismi
sequentis institutione mutavit. Tum propter honestatem,
quia honestius est aqua lavari, quam corpore
mutilari; propter utilitatem, quia communius
est; cum enim solum mares circumciderentur, mares

et feminae baptizantur, et quia efficacius est,
quia circumcisio duntaxat ab originali peccato
mundaret, baptismus et mundat ab omni, et pandit
aditum paradisi. De nominibus vero Christi sciendum
est quod quaedam ex ipsis de Christo relative,
vel quasi relative dicuntur, ut pastor, sponsus
et mediator, quaedam non relative ut homo.
Item nonnulla ex ipsis de Christo translative dicuntur,
ut agnus, ovis, vitulus, serpens,
aries, leo, vermis. Item quaedam, cum sint
institutione appellativa, sunt ei praerogativa privilegii
appropriata, ut Christus quod sic Graece, Messias
Hebraice, unctus dicitur Latine. Unxit eum
Deus oleo laetitiae prae consortibus suis; hoc nomen
est oleum effusum, ideoque adolescentulae dilexerunt

eum; hoc nomen, cum sit Graecum,
Graeca scribitur abbreviatione sic ΧΡΣ. Nam Χ ponunt
Graeci pro chi; P vero pro r; c autem pro s.
Si autem per s scribitur Latina terminatione finitur,
ergo si longo schcmate scribitur, per aspirationem
ita pingatur, Christus. Jesus autem est proprie
proprium nomen illius personae impositum ei
ab Angelo in die conceptionis et ab hominibus in
die circumcisionis et dicitur Jesus Hebraice, soter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.