PL 213, col. 229

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

Graece, Salvator Latine; unde Angelus ad Joseph:
« Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum, » quod
nomen Porphyrius philosophus Graeca et Latina lingua
peritus Latine scribebat Jesus, Graece per H,
quam Graeci pro i longa sonant. Unde quidam profert Gisus.
Latini vero pro e longa, rectius ergo
videtur sic esse pingendum JHC per Graecam abbreviationem
quam JHS per Latinam aspirationem.
Vocatur etiam alpha et omega, id est principium
et finis. Vocatur et Emmanuel quod est interpretatum nobiscum Deus.
Nobiscum enim est per praesentiam
majestatis. Vocatur praeterea via, veritas et
vita; via in exemplo, vel in praecepto, veritas in
promisso, vita in praemio. De his nominibus copiose

reperies in illa sequentia: Alma chorus. Sabbaoth,
id est Deus exercituum; Adonai, quod est Dominus;
Athanathos, id est immortalis; Kyrios, id
est Dominus; Theos, id est Deus; Pantocrator, id
est omnipotens; Homousios, id est ejusdem essentiae,
nomina sunt Dei, non tantum personae Christi.
Vocatur praeterea Christus secundum Isaiam admirabilis,
consiliarius, Deus fortis, Pater futuri
saeculi, princeps pacis: Admirabilis in Incarnatione,
quid enim mirabilius est, quam quod « Verbum
caro factum est? » Consiliarius in integra rerum
cognitione, hic est Angelus magni consilii, « in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi,
» cui omne cor patet et omnis voluntas

loquitur. Deus in rerum creatione: hic est enim
puer, qui creavit stellas, imo omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Fortis in
rerum dispositione: haec est enim sapientia, quae
« attingit a fine usque ad finem fortiter, » haec librat
omnia in pondere, numero et mensura. Pater
futuri saeculi, in meritorum retributione, hic
est enim paterfamilias, qui ponet rationem cum
servis suis, et ei, qui fidelis exstitit in commissis,
inquiet: « Intra in gaudium Domini tui. » Princeps
pacis dicitur, vel quia mediator fuit Dei, et
hominum et angelorum, vel quia confert illam
pacem, quae exsuperat omnem sensum, cujus
« pacis non erit finis. » Vocatur etiam Christus
ineffabili nomine Tetragrammaton, id est quatuor

litterarum, quae sunt Jo, He, vau, He, quae sunt
apud nos, I, e, u, he: est ergo nomen Jeuhe, quod
dicitur ineffabile, non quia non valet fari, sed quia
non est Deus hoc nomine, nisi in arduis invocandus;
vel ejus sententia sufficienter nequeat explicari.
Cujus interpretatio talis: Iod principium,
he iste, vau passionis vitae, quasi iste est principium
vitae passionis. Genitivus Graecorum more ponitur
pro ablativo, passionis, pro passione, id est
per passionem. Quomodo autem vita nostra ab
ipsius morte dependeat, non sufficimus intueri.
Quod diximus gentilitatem novum annum, hodie

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.