PL 213, col. 230
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
celebrare, intellige secundum Romanos; Arabes
enim incipiunt post solstitium aestivale; ab Hebraeis
autem inchoatur in Martio. Annum quoque intellige
usualem: est enim annus solaris circuitus solis
semel per zodiacum, ex quo per quadriennium
quadrantis ratione unius diei summa colligitur, quae
quartum annum generat bissextilem; est annus lunaris
circuitus lunae duodecies per zodiacum, qui
cum a solari diebus undecim suppletur, ex his triplicatis
annus embolismalis efficitur; est etiam annus
usualis hodie secundum usus hominum sumens
initium. Est annus emergens capiens a quovis
die principium: est annus naturalis, cum luna
soli supponitur, unde sol eclypsim patitur; est annus
magnus, cum omnia sidera ad suum locum et
ordinem revertuntur; est annus apud Graecos olympias
ab agone olympio dictus, qui de quarto in
quartum annum observabatur. Est apud Romanos
annus lustralis quinque annorum spatium, quod
lustrum appellabatur; quia solutis censibus sacrificabant
et urbem lustrabant. Est apud eosdem annus
indictionalis, qui ter quinos continet annos.
Est apud Hebraeos annus jubilaeus, id est remissionis,
qui septennis completis annorum hebdomadibus celebratur.
Est apud Christianos viatores annus benignitatis
et gratiae, in quo Christus venit et nos
sola benignitate redemit. Est apud sanctos comprehensores
annus aeternitatis et gloriae in quo « exsultabunt
sancti in gloria » sine fine.
Solarem annum per quatuor tempora: ver, aestatem,
autumnum et hiemem, et per duodecim menses
diviserunt philosophi. Mensis est spatium in quo
luna semel percurrit zodiacum. Gentiles mensibus
nomina quaedam ex diis, quaedam ex causis, quaedam
ex numeris imposuerunt. Januarium ergo
dixerunt ab idolo, et re ab idolo; quia ex Jani bifrontis
nomine vocaverunt, in cujus primo die Jani
solemnia celebrabant, sed verius a re Januarius
appellatur, eo quod anni Janua, et principium constituitur.
Februarius autem ab idolo dicitur, scilicet
a februo, id est Plutone; vel a re a febribus,
vel a februo, as; quia in ejus prima die civitas februabatur.
Martium ad honorem Romuli sic appellaverunt,
qui eum Martis filium crediderunt, et sic
ab idolo. Nam a re dicitur a maribus, eo quod
tunc animantia mares desiderant. Aprilis quasi
aperilis dicitur eo quod germen tunc aperitur in
florem, et sic vocatur a re; ab idolo vero dicitur
ab Aphros, quae est Venus, quasi Aphrilis. Maius a
Maia matre Mercurii. Junius a Junone vocatur, sed
verius majus à majoribus, Junius a junioribus appellatur;
quia quod majores dictabant in Maio, hoc
juvenes exsequebantur in Junio. Julius a Julio Caesare.
Augustus ab Octaviano vocatur augusto, nam
prius Julius quintilis, et Augustus appellabatur
sextilis. September, October, November, December,