PL 213, col. 233
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
sanctae Trinitatis annuntiant per quatuor climata
mundi, vel quia sex opera exercent quadripartiti
Evangelii, et hos omnes fulciunt quaternarum
puncta virtutum; vel annus est militia vitae hominis
super terram. Quatuor tempora quatuor aetates,
adolescentia, juventus, senectus et senium; vel quatuor
virtutes, in quibus sanctae Trinitati servire,
tribus virtutibus redolere, septem donis abundare
debemus in prosperis et in adversis, ut per quaternarium
virtutum perveniamus ad senarium operum,
et per ternarium virtutum ad octonarium beatitudinum.
CAPUT VIII. DOMINICA CIRCA OCTAVAM.
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in
suo cursu medium iter haberet, omnipotens Sermo tuus
a regalibus sedibus venit. Tria sunt silentia, primum
ante legem, secundum sub lege, tertium erit
in gloria. Primum fuit ignorantia languoris, secundum
desperatio curationis, tertium adeptio sanitatis.
Homo enim ante legem morbum suum non
agnoscebat, et ideo silens remedium non quaerebat;
et hoc est primum silentium. Ut autem lex subintravit,
languidus morbum agnovit, et per opera
legis sanari quaesivit; sed agnoscens neminem
per legem posse justificari, diuturnis clamoribus
fatigatus, de salute desperans iterum siluit. Et non
solum siluit homo, sed etiam omnia, scilicet homines,
angeli et elementa, quae prius Christo nascituro
vel per voces, vel per indicia praebuerant testimonia.
Hoc est secundum silentium, quod cum tenerent
omnia, nox in suo cursu medium iter habebat.
Triplex nox intelligitur: diabolus, fluxus vitae praesentis
et peccatum. Tria quoque sunt itinera: primum
ad coelum, secundum ad infernum, tertium
praesentis vitae stadium. Vel medium iter est genus
humanum, vel spiritus humanus, medius inter spiritum
qui moritur et carne tegitur, et spiritum qui
nec moritur, nec carne tegitur. Diabolus universum
genus humanum possidebat, et suo cursu ad barathrum
perditionis trahebat. Praesens quoque vita
nox est, cujus primum est iter de non esse ad esse
per generationem; ultimum de esse ad non esse per
corruptionem, medium de alicujus modi esse ad alterius
modi esse per alterationem. Praesentis enim
cursus vitae est quem nascendo intramus, vivendo
percurrimus, moriendo eximus: in hoc cursu nox
ista medium iter habuit, cum mors universos quos
reperit in stadio vitae praesentis, ad inferos traxit;
nox quoque peccati, dum ab originali peccato incipiens
per actualia discurrebat, dum naturalis et
scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum
ad summum venerat incrementum, medium iter
habuit, dum « mors ab Adam usque ad Moysen regnavit,
» et etiam usque ad adventum Domini
perseveravit. Cum igitur omnis spes recuperandae