PL 213, col. 385

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

memento,
quod in hac die terminatur quinquagesima,
unde et hodie frequentatur alleluia, et cantatur
pro gradualibus alleluia, nec flectuntur genua;
pertinet enim ad octavam. Et illud quidem generale
est quod quoties in die de tempore gratiae materia
assumitur, aut dies ad octavam refertur; genua non
flectimus, sed in orationibus stantes collatam nobis
gratiam, et conferendam gloriam profitemur, ut
cum olim essemus servi curvi, non fracto jugo incedamus
erecti, ut in Dominicis diebus, et sanctorum
natalitiis, et Paschalibus.
Inclinare tamen capita possumus, ut mulieres
devotas ad monumentum imitemur. Illud quoque
non est silentio praetereundum, quod quatuor sunt
status Ecclesiae: primus est culpae, secundus culpae

et poenae, tertius poenae et gratiae, quartus gratiae et
gloriae. Primum repraesentat Ecclesia in Septuagesima,
ideoque subticet, Te Deum, et alleluia;
quia non est speciosa laus in ore peccatoris, et Gloria in excelsis Deo,
quia positus est inter Deum
et homines paries inimicitiarum. Secundum repraesentat
in Adventu, ideoque etiam supradicta cantica
subticentur praeter alleluia; quia lex data
Deum intelligere docuit et laudare. Tertium repraesentat
in aestivo tempore, ideoque propter gratiam
acceptam in festivis ista cantantur, sed propter
poenam in ferialibus subticentur, praeter alleluia,

Licet a devio simus Scripturarum praeconio evocati,
sed et Domini sanguine pretioso redempti, tamen
adhuc viatores, et de torrente in via bibentes,
peregre proficiscimur et a Domino peregrinamur,
quam peregrinationem repraesentat
Ecclesia in Dominicis usque ad Adventum sequentibus.
CAPUT PRIMUM DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES, QUAE EST PRIMA POST PENTECOSTEN.
Domine, in tua misericordia speravi, exsultavit
cor meum in salutari tuo. De hac Dominica, quae
est prima post Pentecosten, triplex est varietas;
quidam enim cantant de Trinitate, alii de Octavis,

alii vero historiam incipiunt, Praeparate. vel Deus omnium exauditor;
qui de Trinitate cantant,
hanc rationem allegant, quia post adventum Spiritus
sancti, confestim praedicari et in baptismo celebrari
coepit fides, et confessio Patris et Filii, et
Spiritus sancti. Nam ante resurrectionem, non innotuit
distinctio Trinitatis, post resurrectionem
regula data, « euntes in mundum universum, docete

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.