PL 213, col. 386
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
quod etiam quotidie frequentatur; quia spes de
resurrectione futura non infirmatur. Quartum repraesentat
inter Pascha et Pentecosten, ideoque suprascripta
cantica laetitiae quotidie frequentantur, et
multiplicantur. Verum quia nondum habemus gloriam,
quam exspectamus, ideo Te Deum laudamus,
et Gloria in excelsis, in ferialibus subticemus,
et in Dominicis, in quibus quasi dupliciter resurrectionem
repraesentamus, scilicet intuitu temporis
et diei, duo alleluia propter duplicem stolam
cantamus, sed in ferialibus unum, quoniam ante
resurrectionem anima duntaxat fruitur beatitudine.
In festivitatibus sanctorum duo, vel propter octavam,
vel propter requiem et perfruitionem. Nec te
moveat, quod non rectum, sed praeposterum ordinem
Ecclesia repraesentat, eo quod erunt novissimi
primi et primi novissimi; sic ergo varietas
dierum et statuum humanorum varietatem induit
officiorum, ut alia celebrentur cum responsorio
solo, alia cum alleluia solo, alia cum alleluia et
responsorio, alia cum responsorio et tractu, alia
cum alleluia et tractu, ut in Sabbato sancto; quia
neque actus hominum sunt iidem, ut interdum
lugeant et laborent, interdum gaudeant et contemplationi
operam dent. Responsorium significat
actionem, alleluia contemplationem, tractus luctum,
alleluia laetitiam.
LIBER OCTAVUS.
PROLOGUS.
omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris
et Filii, et Spiritus sancti, » nunc primum
acta est exhibita, cum in ipsa die Pentecostes tria
millia hominum sunt conversa. Recte igitur post
adventum Spiritus illico sequitur officium Trinitatis,
ut post acceptum baptismum, et receptum Spiritum,
fidem quam praedicamus vocibus, exerceamus
operibus. Totum itaque Trinitatis officium nocturnum,
seu diurnum sanctam redolet Trinitatem, in
quo legitur evangelium: Erat homo ex Pharisaeis,
in quo remedium baptismi commendatur, quod in
Trinitatis invocatione confertur. Huic congruit
praecedens lectio de Apocalypsi: Vidi ostium,
ubi dicitur: Mare vitreum simile crystallo. Mare
namque baptismum significat. Ibi quoque sequitur:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabbaoth,
ubi Trinitatis notatur unitas.
[Officia Trinitatis Alcuinus invenit; temporibus
namque Attilae, qui Christianos flagellavit, et omnia
fere volumina professionis Christianae destruxit,
Alcuinus magister Caroli historiam de Trinitate
composuit, responsoria scilicet et antiphonas, missam
et sequentiam; fecit etiam historiam de Sancto