PL 213, col. 387

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

Stephano, quas ambas obtulit Alexandro papae, qui
respuit illam de sancta Trinitate, dicens: « Sicut
non est speciale officium unitatis, sic non oportet
esse Trinitatis, maxime, cum singulis Dominicis
festum sit unitatis et Trinitatis. » Tandem superveniente
haeresi Ariana, fere fuit Trinitatis fides
exstincta, sed Hilarius, et Eusebius, et Ambrosius
restiterunt. Consensit igitur ea de causa Gregorius
magnus, ut de Trinitate specialia cantaremus, et
ecclesia aedificaremus, licet similia de unitate non
fiant. Multi enim de Trinitate dubitaverunt, qui in
confessione unitatis nullatenus erraverunt. Exinde
igitur est, quod de historia Trinitatis inveniatur varia
consuetudo. Alii namque non utuntur ea, sequentes
reprobationem Alexandri. Alii utuntur ea,

et cantantes eam in hac prima Dominica, sequuntur
primam institutionem Alcuini. Alii ponunt eam in
ultima Dominica, sequentes ultimam approbationem
Gregorii.] Qui autem celebrant de octavis eamdem
ponunt epistolam, et idem quod praediximus evangelium
propter baptismatis sacramentum, caeteris
observatis, sicut in die solemni. Celebrant autem
octavam, ad insinuandum perfectionem, vel consummationem
operum Spiritus sancti. Per septem dies
opera gratiae septiformis, in octava consummatio
declaratur. Et quoniam octava redit ad caput, omnia
sicut in die festo a vespera in vesperam in ipsis
vesperis et tribus nocturnalibus psalmis observant.
De his octavis dicit Augustinus: « Celebrationem

octavarum feriarum novi homines celebramus.
Baptismus neophytorum licet in Sabbato peragatur,
ad illum tamen baptismum pertinet, quem apostoli
susceperunt in die Pentecostes, cujus octava dies
est Dominica sequens. » Qui vero historiam: Praeparate,
ponunt (sicut nos in hac nostra Ecclesia
facere consuevimus), melius faciunt quia Romanam
sequuntur Ecclesiam, nostrae peregrinationis recolentes,
et recurrentes historiam. Nam per Septuagesimam
significavimus expulsionem generis humani
de patria paradisi, per quadragesimam servitutem
populi sub Pharaone; per Pascha agni immolationem;
per quadraginta dies paschales, quadraginta
annos in deserto; per Rogationes, terrae
promissae ingressionem; per septem dies Pentecostes,

in quibus septem dona dividuntur, terrae datae
divisionem. Per tempus ergo, quod ab hodie sequitur,
significamus populi afflictionem et gubernationem
factam per judices et reges. Ideoque ponuntur
in manibus lectorum quatuor libri Regum: quorum
primum scripsit Samuel; secundum Nathan:
tertium et quartum Neemias; et duo libri Paralipomenon,
quos scripserunt sapientes Synagogae.
Et quia judicum maximus Samuel, et regum maximus
fuit ipse David, et ejus filius, idcirco istorum
dicta potius, et opera in historia jubilantur. Vel
ideo ista leguntur, quia sicut illi pugnaverunt, sic
et nos, accepto Spiritu pugnare debemus. Praeparate,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.