PL 213, col. 25

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

ab aliis; contra ventum se vertit, cum pro domo Dei
se murum opponit superbis et diabolo venienti resistit.
Virga ferrea inibi posita, est rectitudo sermonis,
quae debet esse in ore praedicatoris. Claustrum
ab excubiis, et custodiis levitarum circa tabernaculum,
vel ab atrio sacerdotum, vel a porticu
Salomonis ad templum sumpsit exordium. Praecipit
enim Dominus Moysi, ne levitas cum plebea multitudine
numeraret, sed constitueret eos super tabernaculum
testimonii ad portandum et custodiendum.
In tribu Levi sacerdotalis ordo significatur, qui
non aequatur plebeae multitudini; sed praeest ut in
exemplum emineat curam gerens ecclesiae materialis,
et militantis, in qua recondita sunt Domini testamenta.

Ipsius enim est populum regere, et ut
vivat honeste, docere verbo, et opere, quem compatiendo,
consulendo, infirmorum mores tolerando,
humeris patientiae portat, et ne pateat aditus
hosti, pastorali sollicitudine vigilat. Salomon vero
fecit atrium sacerdotum, fecit et porticum, quae
patres militantis Ecclesiae repraesentabat antiquos,
Abel, et Enoch. In hac porticu apostoli commanentes
unanimiter ad orationem surgebant, et erat
illis cor unum, et anima una, quam formam canonici
regulares, et monachi arctius promittentes
sequuntur, dum unanimiter in caustro degentes ad
servitium Dei surgunt, et saecularia derelinquentes,
in omnibus communem vitam ducunt. Porro sicut

templum triumphantem designat Ecclesiam, sic
claustrum coelestem significat paradisum, ubi erit
cor unum, et idem in Dei dilectione et voluntate.
Sicut enim aqua vino mista, non discrepat a vino,
sic voluntas sanctorum a Dei non discrepat in aliquo
voluntate, ubi communiter omnia possidebunt; quia
quod minus quis habebit in se, in alio se gaudebit
habere; quia Deus erit omnia in omnibus. Diversitas
igitur officinarum et officiorum in claustro
diversitas est mansionum, cum diversitate praemiorum
in regno, vel significat paradisum Eden; sicut
enim ibi sunt arbores fructiferae, ex quibus alia lignum
vitae, alia scientiae boni et mali, cujus esus
mortem induxit aeternam; sic et in claustro sunt
libri sacrae Scripturae, qui sunt quibusdam odor

vitae in vitam, aliis vero mortis in mortem. Moraliter
autem claustrum est animae contemplatio,
ubi se recipit, dum a turba cogitationum carnalium
separatur, et sola coelestia meditatur. Ab hoc claustro
egressa Dina, filia Jacob, ut videret mulieres
regionis illius, corrupta est a Sichem, filio Hemor,
et conglutinata est anima ejus cum ea: haec est
mens hominis, quae dum sua studia negligens
saecularibus et alienis actionibus occupatur, a diabolo
corrumpitur et ei per iniquitatem unitur.
In hoc claustro quatuor sunt latera, contemptus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.