PL 213, col. 26
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
sui, et contemptus mundi, amor proximi, et amor
Dei. Unumquodque latus suum habet ordinem columnarum,
ut contemptus sui mentis humiliationem,
carnis afflictionem, humilem sermonem, et
similia: basis omnium columnarum est patientia.
In hoc claustro, diversitas officinarum diversitas
est virtutum, ubi hospitale est compassio mentis.
Et vide quod hospitale pro diversitate personarum,
diversitatem accipit nominum: dicitur enim xenodochium,
nosocomium, orphanotrophium, ptocotrophium,
betrytrophium; sancti enim Patres et
religiosi imperatores quaedam instituere loca, ubi
peregrini, orphani, senes, infirmi, imbecilles et
saucii reciperentur; quibus, quia compatimur, per
hospitale compassio mentis accipitur; capitulum,
secretum cordis; refectorium, delectatio sanctae
meditationis; cellarium, sancta Scriptura; dormitorium,
munda conscientia; oratorium, vita immaculata;
hortus arborum et herbarum, congeries
virtutum; puteus aquarum viventium, irrigatio domorum,
quae hic sitim mitigant, et in futuro penitus
exstinguent.
CAPUT V. DE NOMINIBUS ECCLESIAE.
« Domus mea domus orationis vocabitur; » ac
aedificium, quod tot partibus fabricatur, multis authenticis
vocabulis insignitur. Dicitur enim domus
orationis, vel oratorium; quia illic fidelium populus
venit ad orandum. Sicut enim sunt quaedam
loca necessariis usibus deputata, ut dormitorium,
sic sunt quaedam orationi proprie destinata, ut
ecclesia, et monachorum in grangiis suis oratoria
constituta. Dicitur et domus Dei, quia Deus eam
inhabitat; unde Jacob: « Hic est domus Dei et
porta coeli. Et vide quia est domus Dei ut
militans Ecclesia, et fidelis anima, et coelestis patria.
Est domus animi, ut conscientia; domus hominis,
ut familia; est domus daemonis, ut humana
perfidia. De domo Dei dicit Salomon: « Sapientia
aedificavit sibi domum, » et David:
« Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum
Domini ibimus; » De domo animi dicitur:
« Dispone domui tuae, » et illud: Tria ejiciunt
hominem de domo: Fumus, stillicidium, et mala
uxor, id est peccatum ignorantiae, suggestionis et
propriae concupiscentiae. De domo hominis dicitur,
quod aedificavit Dominus obstetricibus domos, de
domo daemonis dicit ipse daemon: « Revertar in
domum meam, unde exivi. » Dicitur, et per excellentiam,
domus a domate, quod est tectum;
quia qui in una domo habitant, sub uno tecto
sunt. Dicitur et ecclesia, id est convocatio, quia
veram continet ecclesiam, id est populum convocatum
secundum figuram, quae dicitur a grammaticis
metonymia, cum videlicet ponitur continens