PL 213, col. 34
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
sancta Trinitate vestris orationibus impetrastis;
postea vero reliquiae in sepulcro sigillantur et
animae in coelestibus collocantur. Unde rationabiliter
dum ista fiunt: In coelestibus regnis, etc., a
clero cantatur. Tabula chrismate confirmata et
superposita, est protectio Jesu Christi; unde cantatur: sub altare Dei sedes accepimus,
haec est requies
sempiterna quae nobis calce, id est charitatis
glutino, consolidatur.
CAPUT IX. ITEM DE EODEM.
« Operatus est Dominus salutem in medio terrae.
» Pontifex enim qui crucem facit de oleo
altaris sancto, in medio altaris, et per quatuor cornua
ipsius, Christus est qui super Ecclesiam
primitivam Spiritum sanctum, per fidem passionis
effudit, et per eam, ad quatuor mundi climata dilatavit.
Ter cantatur: Erexit Jacob lapidem in titulum;
illa enim Ecclesia fuit titulus aliarum « quia
de Sion exivit lex, et verbum Domini de Hierusalem.
» Ter altare ungitur, bis oleo sancto, tertio
chrismate; quoniam Ecclesia fide, spe, charitate,
quae est major caeteris, insignitur. Dum
chrismate infunditur, cantatur: Ecce odor filii mei
sicut odor agri pleni. Hic ager est Ecclesia, quae
floribus vernat, virtutibus splendet, operibus fragrat,
ubi sunt rosae martyrum, lilia virginum, violae
confessorum, ubi viror incipientium, flos proficientium,
fructus percipientium. Deinde per
parietes ecclesiae duodecim cruces cum chrismate
facit, incipiendo a dextro perveniens ad sinistrum.
Haec unctio est fides passionis, quae per apostolos
a Judaeis pervenit ad gentes, vel potius est unctio
haec gratia Spiritus sancti, cujus plenitudo existens
in capite Christi, descendit in barbam, barbam
Aaron, id est in apostolos, qui crucis mysterium,
per quatuor parietes ecclesiae, id est quatuor mundi
climata, praedicaverunt, et fidem Trinitatis etiam
addiderunt; unde in unoquoque pariete tres cruces
rationabiliter imprimuntur. Incensi frequentatio
est continua Christi sacerdotis atque pontificis,
pro nobis, apud Deum Patrem interpellatio; crucem
cum incenso facere est passionem Patri ostendere,
et pro nobis interpellare; incensum copiose
comburere in medio altaris et in angulis ejus, est
orationes pro Hierosolymitana et universali Ecclesia
multiplicare.
Postmodum frontem lapidis in modum crucis
unget episcopus, dicens: Confirma hoc, Deus;
quia Christus, vel ipsa Ecclesia Patrem exorat ut
redemptionem, quam operatus est, ipse confirmet,
unde fit, quod baptizati confirmantur; quae redemptio
coepit a templo sancto quod est in Hierusalem;
quia salus humanae naturae coepit in medio terrae,
vel a templo, id est Christo, in quo divinitatis habitat