PL 213, col. 37
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
cum misericordiae non obliviscimur. Accedit
summus sacerdos secundum ordinem Melchisedech
ad altare cordis nostri, et illud inungit,
cum dicit: « Estote misericordes, sicut et Pater
vester misericors est. » Hoc oleo summus ille
pontifex prae participantibus abundabat, cum dicebat:
« Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt; » hoc oleo non solum cor, sed omnia
membra debent esse peruncta; manus enim, si non
ungitur et inopi non aperitur, aret. Hoc altare nostrum
orationibus fumigemus, virtutibus adornemus,
ut in eo nos ipsos hostiam vivam Deo placentem
offerre possimus, ut simus hostia templi et
templum Dei.
CAPUT XI. DE RECONCILIATIONE ECCLESIAE.
« Solve calceamentum de pedibus tuis, locus nam
in quo stas sanctus est. » Cum ecclesia tanto
Sponso, tam celebri sit consecratione dotata et ejus
utensilia divino cultui mancipata, constat esse
peccatum immane eam inhonestis usibus violare,
unde Balthazar vasis Domini abutenti apparuit in
aula regia comminativa scriptura, Mane, Thecel,
Phares, id est numeratum, appensum, et divisum.
Violatur autem ecclesia, combustione, homicidio,
adulterio, sigilli privatione, principalis altaris
motione. Quae autem fuerit violata nisi reconcilietur,
vel cum oportuerit, denuo consecretur; immunda
et pervia canibus erit, forma vero reconciliationis
haec est, ut prius pontifex oret ante fores
ecclesiae, postmodum intret ecclesiam cum litaniis,
et iterum oret, deinde aqua benedicta, sale,
cinere, vino mista ecclesiam lavet, et loca contaminata
purificet, et sic cantibus et orationibus ad hoc
destinatis reconciliationem efficiat; sic homo Deo
templum in baptismate dedicatum vitiorum incentivo
et mortali crimine contaminatur. Si quoque
per haeresim fidei sigillum amiserit violatur,
si capitis etiam diminutionem (mentem vel episcopum
loquor) passus fuerit, totum corpus, et
populus infirmatur; propterea necesse est, ut qui
jam nequit baptismo adjuvari, fonte lacrymarum,
id est per poenitentiam, renovetur et orationibus adjuvetur,
alioquin Dei templum redibit in lupanar
daemonum; hospitium Trinitatis, in prostibulum
meretricis, ubi daemones saltent, et sirenae nidificent;
orationibus autem revertitur in templum De
et habitaculum Spiritus sancti, et qui passus est
naufragium maris, redit ad portum salutis. Magna
itaque debet ecclesia custodiri cautela, quae trino
privilegio gaudet in personis, in rebus, in loco. De
personis et rebus nihil ad praesens, locus autem
ea debet reverentia custodiri, ut quis non praesumat
inibi agapas celebrare, ac cubitus sternere,
choreas ducere, assaltus facere, furta committere,
fugientem inde extrahere, aut alia quaevis desideria