PL 213, col. 36

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

Dominum pervenitur; in his sunt reliquiae, id est
thesauri sapientiae et scientiae Dei. Haec est enim
arca Domini, in qua fuere manna et tabulae testamenti;
in his thus et oleum adolemus, cum ei
sacerdotium et regnum evidenter ascribimus. Super
altare Christianum capsae ponuntur, hi sunt apostoli
et martyres, similiter vestes, et pallae, confessores
et virgines, vel omnes sancti, de quibus
dicitur: « His sicut vestimento vestieris. » Super
hoc non immerito codex evangelicus adoptatur,
eo quod Evangelium ab ipso sit editum, et ipsi perhibeat
testimonium. Super his etiam crux tribus
de causis erigitur, ut signum regis in domo, vel
urbe regia veneretur, aut Christi passio repraesentetur,
ut populus Christum crucifixum, se crucifigendo

cum vitiis et concupiscentiis, imitetur.
Vexilla quoque super altaria eriguntur, ut triumphus
Christi jugiter in Ecclesia memoretur, per
quam et nos de inimico triumphare speremus.
CAPUT X. ITEM MORALITER DE EODEM.
« Templum Dei sanctum est, quod estis vos. »
Haec omnia referuntur ad hominem; nam ecclesia
forinsecus lota, ostium ab episcopo percutitur,
episcopus ingreditur, alphabetum in terra scribitur,
ecclesia illuminatur, altare lavatur sale, cinere,
aqua et vino, ecclesia intus aspergitur, in
altari, corpus Domini et reliquiae reconduntur,
incensum, et chrisma ponitur, altare oleo perungitur,

multipliciter incensatur, vestibus ornatur,
et in eo sacrificium laudis offertur. Homo quidem
est Ecclesia, juxta quod Paulus in hodierna epistola
dicens: « Dei aedificatio estis; » igitur homine
baptizato de tribus peccatis, scilicet cogitatione,
locutione, operatione compungitur; et, aperto
fidei ostio, Christus ingreditur; unde in hodierno
Evangelio: « Zachaee, oportet me hodie in domo
tua manere. » Utriusque Testamenti Scriptura
menti infigitur, et mens doctrina duodecim apostolorum
illuminatur, cor quod sic est in corpore
nostro, velut altare in templo, scientiae sale conditur,
pulvere poenitentiae aspergitur, Spiritus sancti
aqua salutari lavatur, vino sapientiae inebriatur;
et sic qui lotus est in carne, etiam in mente lavatur,

ut possit dicere: « Cor meum et caro mea exsultaverunt
in Deum vivum; » Ideoque verba offerendae
non irrationabiliter duplicantur, scilicet fecit
Salomon, etc. In altari corpus Domini et reliquias
ponere, est mandata Domini et exempla sanctorum
memoriter retinere, ut possit dici: « In
corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem
tibi; » in altari quoque incensum et chrisma
ponuntur, cum orationibus, bonae opinioni, bonisque
vacamus operibus; oleo altare nostrum inungimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.