PL 213, col. 389

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

urgente factum fuerat, et Dominico officio
ordinato, statutum est, ut prima feria suum haberet
officium, scilicet de Trinitate, secunda de angelis,
quia tunc primo creati sunt in bonis gratuitis; tunc
enim divisa fuit lux a tenebris, id est boni angeli
a malis; quia tunc cecidere mali, boni vero
confirmati sunt. Prima autem feria creati fuerunt
in bonis naturalibus; cantatur etiam alia de causa,
ut scilicet defunctis adhibeamus suffragium angelorum.
Eadem quoque feria missa pro defunctis
cantatur quia, ut dicunt quidam, in prima feria refrigerium
habent illi qui sunt in purgatorio, et statim
secunda feria ad poenas redeunt; ut autem laboribus
eorum subveniatur, missa pro defunctis
cantatur. Institutum quoque fuit, ut quarta feria

jejunaretur, et in illa die debet cantari missa de die
Dominica; in sexta feria de cruce, in septima de
beata Virgine. Quod initium habuit, quia olim in
Constantinopoli in quadam ecclesia erat imago
beatae Virginis, ante quam dependebat velum, quod
totam cooperiebat imaginem. Hoc velum sexta feria
post vesperas recedebat ab imagine, nullo movente
sed Dei miraculo, quasi deferretur in coelum, ut ad
plenum posset imago a populo prospici. Celebratis
autem vesperis in Sabbato descendebat ante eamdem
iconam, id est imaginem, et ibi manebat usque
in sextam feriam. Hoc viso miraculo sancitum est,
ut semper illa feria de Beata Maria in Ecclesia decantaretur.
Vel ideo, quia ipsa est porta nobis ad

regnum coelorum, quod per diem Dominicam figurabatur;
ideo solemnizamus de illa feria septima,
quae praecedit diem Dominicam, vel ut solemnitas
matris solemnitati filii continuetur, et ut festivius
agatur in die, in quo Deus requievit ab opere.
Alcuimus vero magister Caroli rogatu archiepiscopi
Bonifacii instituit missam de Trinitate in Dominica
die, in feria secunda de sapientia, in feria tertia de
Spiritu sancto, in feria quarta de charitate, in feria
quinta de angelis, in feria sexta de cruce, in Sabbato
de Sancta Maria. Nonnulli celebrant de angelis
in secunda feria. Alii pro defunctis, in tertia pro
peccatis vel pace; in quinta pro tribulatione, in
sexta ut superius de cruce, et in Sabbato de Virgine,
etc., ut superius dictum est. Cujus missam quidam

solemniori semper cultum celebrant, scilicet cum Gloria in excelsis Deo,
et Te Deum laudamus in
ejusdem Virginis dicitur matutinis. Quod si aliae
missae cantentur, orationes de praemissis materiis
interseruntur, ut per suffragia patrocinia sentiantur.
CAPUT II. DOMINICA SECUNDA POST PENTECOSTEN.
actus est Dominus protector meus, et eduxit me
in latitudinem, qui accepto regno fecit coenam
magnam, de qua dicitur in Evangelio: Multos invitavit
amicos et inimicos. Sed cum inimici, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.